10.2:20 sumptibus.3) Qui plus pecuniae exhauserunt quam tibi persuaderi possit* Nunc omnem operam do ut aliquid colligatur. Aliquot professores excitavi in hac urbe qui praelegerent in scholis.4) Biturigibus amico persuasi ut suggestum conscenderet ad publicam professionem. Tu etiam mihi nonnihil commodare poteris, si non gravaberis.5) Hoc dabis veteri amicitiae nostrae, praesertim quum citra existimationis tuae dispendium hoc officium praestare nobis possis, quod publico etiam bono forte cessurum sit. Si statueris hoc me beneficio obstringere, mittam centum exemplaria aut quot tibi visum fuerit. Interim habe hoc tibi exemplar, quod dum accipis ne putes dictam a me tibi aliquam legem. Volo per me tibi omnia esse libera. Vale et cito rescribe. Pignaeo6) proxime scripsi sed non respondit. Brossaeo multo antea scripseram, ex quo tamen tempore vicem non reddidit. Is qui suum Begio exemplar reddet salutabit officiose. Parisiis 10 Cal. Maias.7) 14. CALVINUS DANIELI. Quod ei Daniel de bibliis emendis mandaverat, effectum est. Quae secum ipse asportabit. Vicissim operam amici sibi praestandam efflagitat, in negotio de libro suo propriis sumptibus nuper edito cuius exemplaria diversis amicis et fautoribus tradenda mittit. (Ex apographo Petri Danielis in Ood. Bern. 450, fol. 115 verso. Alia habes in Archiv. Bern. Epp. VII. 195, in Bibi. Genev. Cod. 106, fol. 1 verso et l l l , fol. 2. . Edidit Herminjard II. 418 et anglice Bonnet-Oonstable I. p. 8.) Io. Calvinus Francisco Danieli 8. D. 1) Redditae sunt mihi utraeque tuae literae, eodem paene argumento et iisdem fere verbis. De 3) God. Bern. 450 in margine addit: excusi, quod in textum receperunt Cod. 141 et Herm. 4) Sic omnino interpungendum. Codices Genev. et Bern. 141 item Sinner et Herm. exhibent: praelegerent. In scholis Biturigibus, quod minime placet. Bituriges est nomen urbis, non vero nomen adiectivum, et scholae sunt lectiones publicae, non academia ipsa. S. praeterea dedit: perlegerent. 5) Hic quoque priores editores parum convenienter simplicem virgulam interponunt, dictum ad sequentia trahentes. 6) De Pignaeo, Brossaeo et Regio v. supra N. 2 et l l . 7) De anno 1532 dubium moveri non potest. Caeterum dies a. d. 10 Cal. Maias vicesimus secundus Aprilis est, non 23. Matt ut habet versio anglica. 14* 1) Inscriptionem addidit P. Daniel.