49:2 2 decet honore prosequantur eius maiestatem, sed sua vanitate profanent ac violent. Ita omnes rei peraguntur impietatis, qua nullum est magis detestandum flagitium. Ac quo magis eluceat, omnes defecisse a Domino, recenset foeda et horrenda facinora, quibus passim sunt homines obnoxii. Quod manifesto argumento est, a Deo degenerasse : quandoquidem illa divinae irae signa sunt, quae nonnisi in impiis exstarent. Quoniam autem Iudaei et ex gentibus quidam, dum externae sanctimoniae velo internam nequitiam obtegebant, minime videbantur horum facinorum arguendi, ideoque communi damnatione eximendi putabantur: in illam fictam sanctitatem stylum dirigit apostolus. Et quoniam sanctulis illis larva detrahi coram hominibus non poterat: eos ad Dei iudicium revocat, cuius oculos neque latentes cupiditates fallunt. Postea facta partitione seorsum Iudaeos et gentes ad tribunal Dei sistit. Gentibus excusationem, quam praetendebant ab ignorantia, praecidit: quod conscientia vice legis illis foret, a qua satis superque arguebantur. Iudaeos, unde defensionem captabant, urget maxime: nempe a lege scripta, cuius quum transgressores ostenderentur, iniquitatem infitiari non poterant: quando ipso Dei ore adversus eos iam pronuntiata erat sententia. Simul obiectionem excipit, quae ab ipsis facere videri poterat: nempe quod Dei foederi, quod eis erat sanctificationis nota, iniuria fiebat, nisi ab aliis discernerentur. Hic primum docet, iure foederis nihil eos praecellere aliis, quando sua perfidia ab eo desciverint. Deinde ne quid divinae promissionis constantiae derogetur, concedit eis aliquam ex foedere praerogativam: sed quae in Dei misericordia, non ipsorum merito sita sit. Ideo quod ad proprias dotes attinet, manere gentibus aequales. Tum Iudaeos et gentes esse omnes peccatores confirmat ab autoritate scripturae: ubi etiam nonnihil attingit de legis usu. Ubi plane humanum genus spoliavit et virtutis suae fiducia, et iustitiae gloria, divinique iudicii