48:2 2 extenditur: verum ad ea sola restringi non debet. Hinc notandum est, qui nudam duntaxat historiae notitiam habent, evangelium minime tenere: nisi accedat doctrinae cognitio quae fructum gestorum Christi patefaciat. Sacer enim est hic nexus, quem abrumpere fas non est. Proinde, quoties de Christi doctrina fit mentio, discamus tanquam sigilla adiungere opera, quibus illius veritas sancita fuit et effectus exhibitus. Rursum, ut fructuosa nobis sit mors Christi et resurrectio, ut etiam usum suum habeant miracula, intenti simus pariter in os loquentis. Haec vera est christianismi regula. De omnibus quae coepit. Non displicet quod de omnibus quidam potius quam omnia Lucam dixisse interpretantur: quia de operibus quidem et doctrina Christi liceat aliquo usque disserere: totam vero seriem pertexere, ut plena sit narratio, nimiae sit molis. Quemadmodum Ioannes admonet, mundum libros non capturum. Notandum quoque est, quod se ab initio operum Christi historiam exorsum dicit. Atqui exposita Christi nativitate, mox ad annum duodecimum transsilit: ac postquam breviter narravit, illum disputasse in templo, annis octodecim silentio transmissis, iustam demum narrationem de Christi gestis ingreditur. Constat igitur, facta tantum et dicta hic notari, quae ad salutis nostrae summam faciunt. Ex quo enim Christus carne nostra indutus prodiit in mundum, veluti privatus domi vixit usque ad tricesimum aetatis annum, quo nova illi persona imposita fuit a patre. Priorem illam vitae partem in obscuro latere voluit Deus, quo illustrior esset eorum notitia, quae fidem nostram aedificant. Priorem sermonem. Ita vertere placuit: quia Xoyov Ttotsfo-frai Graecis idem valet, quod Latinis verba facere, vel habere sermonem: sicuti Budaeus annotavit. Subaudienda autem est antithesis huius partis secundae quam aggreditur, ut sciamus novum scribendi consilium ex novo argumento ab evangelista sumptum esse. 2. Usque ad eum diem. Ergo adscensus Christi in coelum evangelicae historiae finis est. Adscendit enim ut impleret omnia, inquit Paulus (Eph. 4, 10). Alios quidem ex eo fructus fides nostra colligit: sed hoc loco satis fuerit observare tunc omnes redemptionis nostrae partes completas fuisse 1