47:2
2
prius
habuit
apud
se
reconditum,
ut
duplex
sit
relatio:
prior
ad
Deum,
altera
ad
homines.
(
Servetus,
superbissimus
ex
gente
hispanica
nebulo,
aeternum
hunc
sermonem
tunc
demum
exortum
esse
fingit,
quum
in
mundi
creatione
exsertus
est.
Quasi
vero
non
prius
fuerit,
quam
virtus
eius
externo
opere
fuit
cognita.
Longe
aliud
hic
docet
evangelista:
neque
enim
sermoni
assignat
temporis
initium,
sed
ab
initio
fuisse
dicens,
saecula
omnia
transscendit.
Nec
me
latet
quid
oblatret
hic
canis,
et
quid
olim
cavillati
sint
Ariani:
nempe
Deum
creasse
principio
coelum
et
terram,
quae
tamen
aeterna
non
sint:
quia
principii
nomen
magis
ad
ordinem
respiciat,
quam
aeternitatem
designet.
Sed
hanc
calumniam
evangelista
praevertit,
quum
dicit
fuisse
apud
Deum.
Si
a
tempore
coepit
esse
sermo,
aliquam
in
Deo
temporum
seriem
inveniant
necesse
est.
Et
sane
hac
particula
nominatim
discernere
voluit
eum
Ioannes
a
rebus
omnibus
creatis.
Poterant
enim
multa
venire
in
mentem:
ubinam
esset
sermo
ille,
quomodo
vim
suam
exsereret,
cuius
esset
naturae,
unde
cognosci
posset.
Negat
igitur
in
mundo
et
rebus
creatis
haerendum
esse:
quia
semper
Deo
coniunctus
fuerit,
antequam
mundus
exstaret.
Nunc
qui
principium
ad
coeli
et
terrae
originem
trahunt,
annon
Christum
redigunt
in
communem
mundi
ordinem,
a
quo
diserte
hic
eximitur?
Qua
in
re
non
tantum
filio
Dei
atrocem
faciunt
iniuriam,
sed
aeterno
quoque
eius
patri,
quem
sapientia
sua
privant.
Si
Deum
absque
sua
sapientia
imaginari
nefas
est,
fateri
oportet,
non
alibi
quaerendam*
sermonis
originem,
quam
in
aeterna
Dei
sapientia.
Excipit
Servetus,
non
prius
comprehendi
sermonem
posse,
quam
quum
Deus
a
Mose
loquens
inducitur.
Quasi
vero
non
substiterit
in
Deo,
quia
palam
non
innotuit.
Hoc
est,
quasi
non
fuerit
intus,
donec
extra
prodire
coepit.
Sed
ansam
insanis
eiusmodi
deliriis
praecidit
evangelista,
quum
sine
exceptione
affirmat,
sermonem
fuisse
apud
Deum
:
nam
ab
omnibus
temporum
momentis
aperte
nos
revocat.
Qui
ex
tempore
verbi
imperfecto
colligunt
perpetuum
statum,
non
satis
firma
ratione
nituntur.
Verbum
Erat,
inquiunt,
continuam
seriem
magis
exprimit,
quam
si
dixisset
Ioannes
Fuit.
Sed
in
tantis
rebus
magis
solide
argumentandum
est.
Illud
autem
unum
1
|