45:2 2 maledictio et mortis iudicium nobis incumbant, non alibi quam in sacrificio mortis eius quaerenda. Iustitia et salus perfectaque felicitas in eius resurrectione fundata est. Ergo evangelium solennis est promulgatio de filio Dei in carne exhibito, ut perditum mundum instauret, ac homines restituat ex morte in vitam. Nec abs re bonus vocatur ac laetus nuntius, quando in eo continetur perfecta felicitas: finis enim est, ut regnum Dei in nobis inchoans, abolita carnis corruptione, spiritu renovatos in coelestem gloriam deducat. Qua ratione saepe regnum coelorum nuncupatur, et instauratio beatae vitae per Christum allata, interdum regnum Dei: ut, quum Marcus (15, 43) dicit Ioseph exspectasse regnum Dei, procul dubio ad messiae adventum id refertur. Unde constat, in novum testamentum proprie competere evangelii nomen, nec satis distincte eos loqui scriptores, qui commune sacculis omnibus faciunt, nec prophetas minus quam apostolos evangelii ministros esse putant. Longe aliter Christus, qui legem et prophetas usque ad Ioannem viguisse docens (Luc. 16, 16), ab eo tempore pronuntiat evangelizari coeptum esse Dei regnum, et Marcus evangelii exordium in Ioannis praedicatione statuit, ut nuper dictum est. Caeterum non temere quatuor historiis, quae Christum mediatoris officio defunctum esse narrant, nominatim data fuit haec inscriptio. Nam quum Christi nativitas, mors et resurrectio totam salutis nostrae summam in se contineant, adeoque propria sint eius materia, merito apteque evangelistae dicuntur, qui Christum a patre missum ante oculos repraesentant, ut eum beatae vitae autorem agnoscat fides nostra. Yim et effectum adventus eius magis exprimunt alii novi testamenti libri. Imo Ioannes hac in parte multum differt a tribus reliquis, quod in explicanda Christi 1