44:2 2 nomen honoris causa, sed potius contumeliae. Et forte voluit propheta notare quod tunc satis compertum omnibus erat, populum scilicet ita obduruisse in suis superstitionibus, ut non facile esset ipsum revocari ad sanam mentem. Caeterum nihil possumus afferre praeter coniecturam: ideo relinquo hoc in medio. Quantum attinet ad genus ipsius prophetae, diximus alibi quid Iudaei affirment. Quoties enim prophetae apponunt nomen patrum, putant fuisse genitos etiam ex prophetis. Atqui Sophonias non patrem modo et avum, sed proavum et abavum etiam nominat. Vix autem credibile esset fuisse omnes prophetas, et nullum prorsus exstare verbum in scriptura. Ego, sicuti alibi testatus sum, non puto hic statuendam esse legem. Atque ita suo more temere nugantur Iudaei: quia in rebus ignotis semper asserere audent quidquid illis venit in mentem etiamsi nihil sit coloris. Potest fieri ut pater, avus, proavus et abavus prophetae pietate excelluerint: sed hoc quoque incertum est. Praecipue vero operae pretium est notare quod praefatur se nihil afferre proprium, sed fideliter et quasi per manus tradere quod a Deo accepit. Quantum igitur ad eius progeniem spectat, in ea parum est momenti: sed magni refert intelligere Deum esse huius doctrinae au torem, et Sophoniam fidelem fuisse eius ministrum, qui sua commenta non attulerit, sed tantum interpres fuerit coelestis doctrinae. Nunc veniamus ad res ipsas: 2. Perdendo perdam (vel colligendo colligam) omnia ex superficie terrae, dicit Iehova. 3. Perdam (vel colligam) hominem et bestiam: perdam avem coelorum, et pisces maris: et offendicula erunt impiis: et excidam hominem e superficie terrae, dicit Iehova. Posset videri primo intuitu nimis durum quod propheta tantum fulminat contra suos gentiles, quia initium potius facere debuerat a doctrina. Hic enim videtur esse ordo legitimus. Iam propheta cladem 1