43:2 2 prophetiae nomen habent. Caeterum dicit se fuisse inter pastores Tecua. Oppidum hoc fuit ignobile, et paulo ante cinctum fuerat muris, quum semper pagus fuisset. Patriam igitur hic non nominat, quasi celebris fuerit, vel quasi inde sibi acquirere potuerit plus autoritatis vel famae: sed potius Tecuitam se vocat, quia Deus ex loco obscuro eum eduxerat, ut praeficeret toti regno Israel. Ideo falluntur meo iudicio qui existimant vocari Amos unum ex pastoribus, quia fuerit notus propter divitias et abundantiam pecoris. Nam dum omnia expendo, non video quomodo possit hoo quadrare. Fateor DHpj vocari non tantum pastores qui operas suas locant, sed pecuarios homines, qui negotiationem exercent: sicuti etiam rex Moab dicitur fuisse "ip}, nempe quod aleret multas pecudes: sed per suos pastores 1 mercenarios. Quantum ad prophetae nomen pertinet, non video quomodo hoc possit aptari eius personae. Neque enim fuit locus ille Tecua famosus ob divitias: et quemadmodum iam dixi, erat exiguum oppidum et nullius opulentiae. Ego itaque non dubito quin Amos hic insultet superbiae regis Israel et totius populi: quia dignati non fuerant audire Dei prophetas, mittitur homo pecuarius ad ipsos. Deinde notandum est non vocari pastorem Tecua, sed ex Tecua: et interpretes non observant particulam illam. Videbimus autem cap. 7 Amos, quamvis oriundus esset ex tribu Iehudah, habitasse tamen in regno Israel. Nam sacerdos postquam eum calumniatus est apud regem, iubet transire alio, et comedere alibi panem suum, ne res tranquillas perturbet. Habitavit igitur tanquam hospes in alieno loco. Si fuisset tam dives et tam multae opulentiae, certe habitasset domi: cur mutasset locum? Quum ergo satis appareat fuisse inquilinum in terra Israel, non dubito quin fuerit ex communi vulgo hominum: ita ignobilitas eius ad hoc spectabat, ut Deus retunderet arrogantiam regis Israel et totius populi. Scimus enim quantopere inflati fuerint ob terrae suae foecunditatem et ob divitias. Amos ergo illis praeficitur: hoc est, homo 1