41:2 2 dum interitum regi Beltsazar. Nisi enim rumor hic delatus esset ad Darium, nunquam tantum autoritatis adeptus apud ipsum foret Daniel. Habebat enim in suo exercitu quamplurimos: et scimus ubi quis victor est in bello circumdari multis famelicis, quia omnes volunt consortes esse praedae. Nunquam igitur sumpsisset sibi hominem exterum Darius et captivum, quem ornaret tanto honore et potentia, nisi intellexisset fuisse certum Dei prophetam, et simul praeconem in denuntiando monarchiae babylonicae interitu. Et hinc colligimus, divinitus etiam fuisse factum, ut esset inter primos satrapas, atque adeo tertius in regno, quo citius innotesceret regi Dario. Nam si deiectus fuisset Daniel a rege Beltsazar, latuisset domi suae: ubi autem videt illum regiis insignibus fulgere, inquirit quisnam sit. Audit qua ratione pervenerit ad tantum honorem: ita agnoscit esse Dei prophetam, et constituit unum ex tribus praefectis. Hic ergo nobis iterum proponitur Dei providentia, qua non tantum servavit servum suum incolumem, sed prospexit totius ecclesiae saluti, ne scilicet Iudaei in illa mutatione magis ac magis premerentur. Sed postea subiicitur tentatio, qua et sanctus vir potuit percelli, et totus etiam populus. Dicit enim propheta, 3. Tunc Daniel ipse fuit superior (nam nstt significat superare: fuit igitur superior, vel, excellentior, uno verbo) supra satrapas et praesides provinciarum: propterea quod spiritus amplior (vel, praestantior) in ipso (erat): et rex cogitabat eum erigere super totum regnum. 4. Tunc satrapae et praesides provinciarum quaesierunt occasionem invenire contra Danielem a parte regni (hoc est, in administratione eius) et omnem occasionem (hoc est, nullam occasionem) et nullum crimen potuerunt invenire: quia verax (aut, fidelis, aut, integer) ipse (hoc est, quia fidelis ipse erat) et nulla culpa, et nullum crimen (repetit secundo nomen illud nnTW nullum ergo crimen) inveniebatur in ipso. 5. Tunc viri illi dixerunt. Non inveniemus in hoc Daniele ullam occasionem, nisi inveniamus in ipso ob legem Dei sui. 1