39:2 2 dederunt poenas suae audaciae et temeritatis, ut videbimus suo loco. Ergo fuit hoc quasi medium obsidionis tempus quum Deus prophetae praedixit futurum reditum populi, ut videbimus. Sed quamvis miseris exsulibus consulere Deus vellet, simul tamen confirmavit quod ante pronuntiaverat de futura vindicta. Neque enim restitui populus ante potuit, quam obductus fuisset in exsilium. Fuit autem haec horribilis durities, et contumacia, quod iam tot flagellis percussi tamen non profecissent quidquam. Experti fuerant grave Dei iudicium sub Iehoiakim, deinde sub Ioakim: sed memoria illarum cladium statim evanuerat, et perinde agebant securi ac si nunquam audivissent unum verbum ex ore Ieremiae, quanquam non solus illis minatus fuerat, sed ante ipsum Isaias, et alii: eodem etiam tempore Ezechiel qui exsulabat in Chaldaea. Ergo ex numero annorum colligimus quanta fuerit populi obstinatio. Sed simul notandum est opportunum fuisse hoc vaticinium levandis piorum animis, quia non procul aberant ab ultima clade: anno enim undecimo Zedechiae, mense quarto urbs capta fuit et excisa, et populus abductus, et templum exustum: distabant tunc forte a suo interitu sex vel septem mensibus. Hic enim nulla fit mentio quoto mense hanc visionem acceperit propheta, sed tantum ponitur annus decimus: initio autem undecimi diximus captam fuisse urbem. Hinc autem melius cognoscitur diabolica populi obstinatio, quod quum hostilis exercitus urbem cingeret, tenebant tamen Ieremiam ipsum captivum: praedixerat iam tot annis quod tunc experientia docebat verum fuisse: per quadraginta annos non destiterat clamare, et monendo atque hortando ac minando periculum facere an possent adduci ad resipiscentiam. Quum ergo nihil illis novum accidisset, quin potius certo malorum eventu experirentur Ieremiam verum et fidelem fuisse servum Dei, quid hoc sibi voluit, tenere ipsum inclusum? annon erat palam cum Deo bellum gerere? quid enim illis negotii erat cum Ieremia? Certe non egerat privatam causam, deinde non somniaverat quod toties illis praedixerat. Ergo 1