38:2 2 everterent a primis fundamentis ipsam urbem. Denique his verbis horrendam et ultimam cladem designat, sed finem simul ostendit cur tam graviter iusserit saevire Deus adversus Iudaeos: nempe, inquit, quia servierunt soli et lunae et stellis, ideo iusta Dei vindicta fiet ut eorum ossa extrahantur e sepulcris, quo scilicet sol et luna et omnes stellae testes sint iudicii Dei. His verbis oblique perstringit Ieremias populi vecordiam, quia putaret se praestare gratum cultum soli et lunae. Dicit igitur omnes stellas et planetas fore quasi spectatores vindictae quam exiget Deus: quasi diceret totum coelestem exercitum approbaturum poenam illam, quia nihil magis detestabile est creaturis quam dum ad illas transfertur opificis ipsius gloria. Verum quidem est solem et lunam et stellas carere sensu: sed propheta hic tribuit illis sensum, quo scilicet excutiat Iudaeis stuporem illum in quo obduruerant, dum putabant se gratum officium praestare soli et lunae. Interea alludit, quemadmodum etiam aliis locis visum est, ad poenam quae infligitur adulteris. Nam si scortum extrahatur, et producatur coram suis adulteris cum ignominia et probro, haec iustissima est poena: sic etiam, quoniam scortati fuerant Iudaei cum sole et luna et stellis, ideo ita loquitur propheta: quod scilicet detegetur eorum ignominia et turpitudo sub conspectu solis et lunae et stellarum. Postea dicit, Quae dilexerunt Non dubium est quin alludat ad caecum illum fervorem quo rapiuntur idololatrae, ubi prosiliunt ad cultus illicitos. Est enim species effraenis ac furiosae libidinis, quemadmodum aliis locis visum est. Neque enim magis insanit scortator, quum appetit mulierem, quam idololatrae, ubi Satan illorum oculos perstrinxit, et mentes eorum fascinavit. De hoc igitur impuro amore nunc loquitur propheta: et interea oblique exprobrat quod alienati fuerint sine causa a Deo, qui legitimus erat maritus. Nihil autem minus tolerabile, quam dum homines a Deo perfide ita deficiunt, postquam eos sibi coniunxit, et postquam contraxit sacrum et inviolabile coniugium. Postea addit, Quibus servierunt Hoc adhuc 1