37:2 2 rem minimam tollit. 16. Nec Libanus sufficeret ad incendium: nec bestiae eius ad holocaustum. 17. Omnes gentes quasi nihilum sunt coram eo, et prae ipso reputantur minus quam nihil, et quod non est. 18. Cui igitur similem fecistis Deum, aut quam similitudinem ordinabitis ei? 19. Artifex parat sculptile, aurifaber aurum aptat illi, et catenas argenteas (conflat) aurifaber. 20. Pauper oblationi eligit lignum quod non putrescat: artificem peritum quaerit sibi qui sculptile praeparet, ne moveatur. 21. An nescitis? an non audistis? an non vobis annunciatum est ab initio? an non edocti estis a fundamentis terrae? 22. Is sedet super gyrum terrae, cuius habitatores sunt veluti locustae: extendit coelum ut cortinam: expandit, inquam, quasi tentorium ut inhabitetur. 23. Bedigit potentes in nihilum, gubernatores terrae quasi non sint. 24. Perinde ut non plantati, perinde ut non sati, perinde ac si non radix in terra stirps eorum. Etiam dum sufflat in eos arescunt,1) et turbo quasi stipulam aufert eos. 25. Et cui assimilabitis me, ut similis sim? dicit Sanctus. 26. Tollite in sublime oculos vestros, et aspicite2) quis creavit ea producens ad numerum exercitum s) eorum, omnibus nominatim acclamabit: a magnitudine virium et robore fortitudinis nullum deficiet.4) 27. Quare dicis Iacob, et loqueris Israel? Abscondita est via mea a Iehova, et a Deo meo iudicium meum transit. 28. An non scivisti? an non audisti (quod) Deus saeculi sit Iehova, qui fines terrae creavit? Non laborat, nec lassitudine fatigatur: et non est investigatio intelligentiae eius. 29. Dat lasso virtutem, et cui nihil est virium robur suppeditat. 30. Fatigantur adolescentes et lassantur: iuvenes cadendo cadunt. 31. At exspectantes Iehovam, vires novas colligent: sustollent alas ut aquilae: current, nec fatigabuntur: ambulabunt, nec deficient. *) 1551 : aruerunt abstulit. 2) ibid. accipite 3) ibid. militiam. 4) vel, deerit. 2) ibid. accipite