32:2 2 protectio. Quum ergo bona pars mundi quaerat sibi varias latebras, atque ut se quique obnoxios vident pluribus malis, circumspiciant huc et illuc: docet, nusquam alibi tutam et inexpugnabilem salutis arcem esse, quam in Dei praesidio. Itaque spes omnes quibus ut plurimum deludimur, opponit eorum securitati qui in Deum recumbunt. Eandem doctrinam secundo versu confirmat, simulque ostendit, ex proprio sensu et fidei experientia se loqui: quod valde necessarium est in doctore. Haec enim vera demum est cognitio, quam per manus aliis tradere licet, dum proferimus non ex labiis tantum, sed ex intimo corde quod nobis Deus patefecit. Ergo propheta, ex intimo affectu quod nuper docuit profectum esse testatur. Quanquam autem, litera ^ saepe accipitur pro De, et hoc loco a plerisque ita vertitur: plus tamen efficaciae habet quod reddidi. Neque enim simpliciter statuunt fideles Deum sibi fore loco arcis, sed eius promissionibus freti, familiariter eum compellant. Ita ex precandi fiducia confirmat quam tuta sit sub umbra Dei habitatio. Haec enim sancta gloriatio maximus est fidei triumphus, dum intrepide confugimus ad Deum, quidquid accidat: certoque persuasi sumus non tantum vota nostra ab eo exaudiri, sed satis superque auxilii nobis esse in eius manu. Tertio autem versu spem de qua loquutus erat, dicit non fallacem vel irritam fore, quia Deus suorum pepetuus sit liberator. Neque enim dubito quin sermonem ad se ipsum convertat, seque hoc modo ad bene sperandum animet. Quidam laqueum ab excidio vel peste distinguunt, tanquam occultum malum a manifesto: ac si dixisset propheta: Sive clam occultis artibus insidietur nobis Satan, sive aperto marte nos oppugnet, paratum fore Dei auxilium, quod mihi non displicet. Nam ut quispiam simplicius accipere verba malit, probabile tamen est notari quaslibet malorum species: ut sciamus nulla in parte nos periclitari quin Deus succurrat. 1