20:2 2 3943. BULLINGERUS CALVINO. Plura tradit nova, ut plurimum incertos rumoresr ex Polonia, Germania, Italia per alios secum communicata. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol 129, olim Scrin. B. Bpp. Tom. 30. fol. 457. . Simler Vol. 107.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae fidelissimo pastori domino meo honorando et fratri carissimo. Genff. S. D. Scio sane quibus opprimaris negotiorum undis, honorande domine et frater carissime: unde non libenter tibi molestus sum frequentibus scriptionibus, et si quando scribo non morose te urgeo ad respondendum. Permitto hoc tuae benevolentiae. Quia tamen hic Gulielmus l) Gallus, vir certe optimus, a me literas ad te petiit, saltem ut familiarius colloqui et salutare possit, negare hoc officii non potui. Tu itaque benigne illum excipe et ad constantiam hortare. Aliquamdiu apud GuaMherwm nostrum habitavit, nunc redit in patriam. Si quando otium fuerit, respondeas oro ad eas quas superioribus ad te misi literas.2) Ex Polonia per medias mortes ex gallica expeditione favente Deo reversum, et scripsit haec a. d. V. Idus Maias 1563. Sequitur Henr. Stephanus sub N. 21 qui Calendis Mavis scripsit Praeter alios qui eo tempore Genevae versabantur notandus sub N. 24 Christophorus Thretius qui haec scripsit Tigurum Geneva proficiscens d. 15. Calend. Februarii MDLXIII. 3943.1) fortasse studiosus quidam. 2) N. 3937. 1