19:2 2 Comitem Erpachium3) ut occurrat malis consiliis: fontem perfidiae ostendi et quantum diluvium inde erumperet. De fratribus nostris recipio quod scripsisti, non esse liberos, eorum nominibus in tabulas publicas relatis. Sed quia frater meus4) adventu suo vestras omnes contestationes delevit nihil est quod Merlini reditum impediat. De Colongio non audeo urgere, quia non potest impetrari a Ducissa, quod si hic esset tanta contentione eum postulant Burdegali ut eius retinendi nulla spes sit : et nudius tertius Gevalerius5) in eius aedes migravit: sustinueram hominis impetus, quos probe nosti. Tandem etsi aperte non cessi, continui me in silentio. Antequam hinc discederes scis de successore6) inter nos actum esse. Cur nondum res peracta fuerit aliquando cognosces. Sic quidem existimat senatus, obligatione solutum esse, quoniam de communi collegii nostri sententia petita fuit simplex missio* Sed facit mors Antesignani ut Merlinum retrahere cogamur. 7) Causam hanc nuper subticui. Iniquissimum tamen esset Vincentium8) post tantos sumptus exhaustos a nobis deseri. Quid autem privatum unius hominis ius persequor ac non potius obiicio nefas 3) A. 3538. 4) Antoniumne significat? Sed quid hic ad rem? 5) qui ergo ex Lugduno (N. 3369) redierat. Ex commentariis senatus ad 28. Aug. discimus eum maiorem domum postulasse. 6) In Galliam redire cupiebat, et accepta venia, primum ad tempus tantam, {Reg. du Conseil. 8. l l . Dec.) ad Cadomenses se recepit ministerio functurus. Ipse Cadomensis erat. 7) Rediit 23. Oct. (Reg. du C.) 8) Vincentius typographus videtur Merlini quoddam opus sub prelo habuisse quod absente autore absolvere non poterat. Fortassis agitur de recognitione versionis gallicae V. T. (Cf. etiam Bezae responsum d. d. 21. Od.) A. 1561. Merlinus edidit Traduction et exposition des dix comandements (Senebier. II. 100, qui tamen Riverium typographum nominat) et Traduction franc, des Comm. d'Oecolampade sur Job et Daniel (Raag qui typographi nomen non indicat). 1