17:2 2 instar iacti seminis fore frugiferam. Hic in nostra ecclesia admonetur populus Domini sedulo, ut inter orandum ad Dominum memores sint singuli vinctorum fratrum in Gallia. Et huiusmodi precationum sedulitas non potest prorsus inanis abire. Utut tamen cadat tota haec causa, probamus studium vestrum, quod etiam Dominos nostros ac principes clementi favore prosequi non dubitamus. Alterum literarum tuarum argumentum 3) erat de spe concordiae in causa coenae Domini obtinendae abs te concepta. Praedicas doctorum quorundam virorum et caeteris moderatiorum4) vota et studia ad hoc institutum prosequendum parata, modo per nos non stet, quo minus tam luculentae occasiones suum sortiantur effectum. Deploras noxium hoc offendiculum, quo causa Christi impeditur apud nos, qui illi sunt adversarii, ne quid apud eos loci inveniat, quo etiam ecclesiae peregrinae in exsilio constitutae immodicis molestiis afficiuntur, praesertim ab iis, qui nulla in re magis ostentare satagunt, quam sint constanter Lutherani, quam in dissidii huius acerbitate. Consultissimum fore putas si compareant nostrorum aliqui in synodo quae futura speratur, quod sanioribus ex altera parte certa sit sequuturae concordiae ac pacis spes, quodque eo nomine futurum sperent, ut qui iam tantam spirant ferociam, ad mitius aliquod consilium mutuo nostro consensu adducantur. Haec omnia declarant quidem animum ad quaerendum ecclesiarum concordiam propensum, quam utinam tam certo sperare possemus, quam studium bonorum virorum, quod praedicas, non probare non possumus. Verum id nos haud parum sollicitos reddit, quod iam secundo scriptam confessionem 5) doctis alterius partis exhibuistis, unde tamen illis non est satisfactum, et interim data est occasio novi inter nos excitandi dissidii. Neque enim omnia quae confessi estis talia 3) De quo Hallerus iam I. I ad Bullingerum. 4) moderatiora Br. 5) m. Octobri. 1