16:2 2 ecclesia aut potius cum bonis omnibus, mitto ad te professionem fidei ipsius de Deo, de trinitatis personis, de utraque Christi natura. 4) Si quis etiam de spiritu sancto quaesivisset, facile est coniicere quam portentosa respondisset. Ex his autem cognosces quomodo Deum unum et trinum, Christum deum et hominem confiteatur : cognosces etiam quam sincere et animo detestetur Serveti errores. Hominem, quod sciam, nunquam vidi. Sed quum haec ipse sua manu scripserit quorum exemplar ad te mitto, non possum non ipsius errores nefandos perinde ac diabolum ipsum exsecrari. Si serio resipuisse intellexero, gaudebo certe ex animo, sin minus, cupio omnibus ecclesiis Dei notam esse hanc pestem et omnes ipsius errorum fautores, ne bonis viris imponat, idque ut fiat sedulo operam dabo. Scribam tamen ante ad Vergerium, et haec eadem ad ipsum mittam ut quid de illo sperandum sit intelligam. Patientia quidem opus est, fateor. Sed haec mihi quidem videntur magis clara et testata iampridem esse quam ut possit quispiam vel semel monitus in istis per simplicitatem hallucinari. Vides etiam ex iis quae ex Polonia nunciantur Satanam iam coegisse copias suas ad istarum haereseon instaurationem. Hinc illa axiomata, quae nobiscum communicavit vir optimus Franciscus Lismaninus, maxima ex parte cum Gribaldi confessione ita consentiunt, ut paene videri possint ab eo descripta: 5) tavii docuerat, recusante Calvino dextram illi porrigere nisi prius de primario chr. fidei articulo i. e. de sacra Triade et de deitate Christi inter eos convenisset, nullum postea locum ullis admonitionibus vel argumentis reliquit. Itaque quod ei iam tum praedixit Calvinus, grave nimirum Dei iudicium pertinaci ipsius impietati immineres, hoc re ipsa postea expertus est. (Beza, Vita G. ed. N tekel p. 25.) Haec conversatio ad m. Maium aut Iunium 1555 referenda erit quum Gribaldus Patavium reliquisset et antequam Tubingam concederet. (Cf. N. 2220. N. 7.) 4) Tales confessiones Gribaldus subinde plures edidisse videtur. Cf. Trechsel II. 285. 289. Ex hoc Bezae loco facile efficies hanc neque integram neque orthodoxam fuisse. 5) Dolendum haec documenta non exstare. Solent his- 1