15:2 2 re ipsa, non mendacibus calumniis, ipsos non modo inter sese sed plerosque secum ipsos, et quidem non verbis sed plane sensu ipso dissentire. Ut si quaeratur alterutro doctrina ob dissensionem damnanda sit, multo magis ipsorum doctrina quam nostra condemnationi obnoxia futura esset, ut ne dicam interim nos multo graviores habere nodos in hac ipsorum doctrina, propter quos ea sane, si legitimum de illa ecclesiae iudicium habendum esset, tolerari inter pios haudquaquam deberet. Ego sane, si alia nunc essent tempora, et non tantum ecclesiae periculum ex istiusmodi libellis impenderet, gauderem tales ab istis libellos edi; nam hac tanta mendaciorum et calumniarum impudentia nihil dubitarem causam nostram apud pios omnes commendatum iri, nedum ut ipsis adiumento esset futura.4) Sed de hoc in responsione plura. . . . . . . Vale. Prima anni 1554. 1892. GALLASIUS CALVINO. Eogat ut aliquis pro tempore ipsins aegrotantis vices obeat. (Ex autographo Cod Gener. 112, fol 188.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis, ecclesiae fidelissimo pastori, patri et praeceptori observandissimo Genevae. S. Sic mihi hisce octo diebus epiphora molesta fuit, neque solum oculos, sed totum caput ita con- 4) Quum eadem iu nostris quoqne diebus ab eiusdem Westphali successoribus ludatur fabula, nos similem in modum cum Lascio nos consolamur. {Haec Hasaeus i. L lam quie nosf iterum elapso sacculo integro et dimidios I) 1