14:2 2 de me loquor? Hominem hic ex turba nullum essfr adeo importunum arbitror, qui hoc unquam somniaverit. Ego tamen iam longo usu contemnere rumores istos didici, vel saltem aequiore animo ferre : quod mihi hactenus propemodum fatale fuit, putidis his calumniis quotidie onerari. Fortassis res una fabulae materiam praebuit, quod festus dies, qui Christi natali dicatus erat, in proximum diem Dominicum translatus est.8) Rectene an secus, non meum est pronunciare. Ac per me licet, ut libere tuo id iudicio improbes. Quando enim factum est me nec autore nec conscio, mihi imputari non debet. Miraberis, nostros inconsultis pastoribus receptum in ecclesia ordinem ita subito mutasse. Verum id quoque inadvertentia potius quam pervicacia accidit. Antequam urbem hanc primo adventu ingressus essem, abrogati erant dies festi omnes, praeter Dominicum. Farello et Vireto hoc utile visum fuerat 4> Ego receptae consuetudini libenter acquievi. Eandem quoque rationem nova haec Bernatium provincia sequuta initio fuerat. Surrexit N.5) nec minus tumultuose pro diebus festis, quam olim Victor Romanus pro suo Paschate pugnavit. Ex quo autem fuimus expulsi, quatuor festi dies cum aliis quibusdam ritibus instituti sunt. Reversus, quum momento possem quidquid me absente actum erat magnae partis applausu convellere, placide quievi: nisi quod dissimulare non poteram, praepostere celebrari 3) Vide not. praecedentem. Imo decretum fuit quatuor dies festos omnino abrogare et coenam quae in Natali celebrari solebat in proximam Dominicam transferre. Patet Nostrum hic rem paulo aliter exponere ac facta est 4) Edictum tale reperire non potuimus. Buchatio Beza solus testis est, Bogelo (I I. 1. 9) nostra haec ipsa epistola. Anno 1535 civis aliquis in carcerem fuit coniectus quia Cal lanuariis tabernam suam aperuerat. (Roget, les Suisses et Geneve IL 128. KampschuUe, L 158.) A. 1536 de sola Dominica severior edicta est disciplina. (Ruchat IV. 108. Gaberel L 279. Beg. du Conseil 16. lan. 1537.) 5) Conzenus (cf. ep. ad Hall erum proxime sequentem). 1