13:2 2 condemnent. Fuit hic mecum hisce diebus D. Viretus. Attulit etiam mihi a Calvino literas.2) Cupiunt habere pacem nobiscum. Praecipue Viretus admodum familiariter mecum egit. Pauca habuit quae in expositione illius moderanda potius quam reprehendenda viderentur. Apparet vir pius esse et non male sentire, modo hoc sentiat in animo quod profert labiis.3) Queritur se nimium iniquis premi suspicionibus. Ego promisi illis omnibus omnem operam meam si integri esse velint. Quod si vero sentiam illos imposituros esse nobis, aut non bona fide et aperte omnia agere velle, me plus quam alios adversaturum illis esse. Atque ita haeret adhuc illorum negotium. Viretus propter aliam quandam adfuerat causam,4) ut huius nulla sit mentio facta, praeterquam quod a Cos. Negelino graviter increpatus sit.5) Ubi tamen modeste se excusavit et non sine gratia illius discessit. . . Bernae 9. Iulii 1548. T. t. I. Hallerus. 1043. CALVINUS FARELLO. Status rerum Genevae usque anceps. Fallesius Farelli opinionem de se ipso sinistram suspicatur. Is non ipsa in urbe domicilium eliget. (Ex autographo Cod. Genev. 106, fol. 222. Exstat praeterea recentius descripta in Cod. l l l , fol. 190; Bernae in Epp. VII. p. 906 et ap. Simlerum Vol. 67.) 2) Vide N. 1041 post not 9. 3) Memineris Hallerum satis recenter Bernam venisse, et res et homines vix noscere potuisse. 4) N. 1032. 5) Fortasse vehementius de Mercero aliisque questus. 1