12:2 2 operam ut illos tuos theologiae candidatos, quibus tua scribitur Institutio, antevertamus, ne ad hos impingant scopulos, neve ecclesia tuae Institutionis assidua lectione periclitetur inescata. Scripsisti praeterea quid ecclesiae Genevensi (vel tibi potius) de his rebus, pro quibus controversamur, servata unitate spiritus in vinculo pacis videbatur. Ubi mihi duo fecisse videris : primum modum exercendae censurae miro verborum artificio, quo vales, niteris asserere, et mihi (cum venia loquar) fecisse videris quod Hieronymus in Vigilantium, qui quum non haberet firma scripturae testimonia, quibus hominis sententiam convelleret, miro coepit ludere artificio omnemque dicendi vim exserere. Verum ego his non moveor. Aliud sane solidius a te, quum apud nos esses et mecum pro ea ipsa re confligeres, exigebatur testimonium. Alterum quod attexis est de oblatis propositionibus, quas dissimulato ex industria autoris nomine niteris convellere. De utroque autem quid sentiam brevi intelliges. Vale. Dominus te ecclesiae suae servet incolumem.4) 602. SULZERUS CALVINO. Per Viretum rerum Bernensium statum cognovisse Calvinum arbitratur. ID e quo ergo pro tempore nihil amplius. Concilium futurum non sine spe salutat. Lutheri libellus novas commotiones minatur. (Ex autographo God. Gen. 109, fol. 174.) 4) Quum Libellus Capunculi mense Decembre 1544 scriptus videatur, quem sequuta est brevis illa Calvini epistola, longior autem dissertatio eiusdem ad Neocomenses (N. 607) ad d. 21. Ianuarii referatur, hanc Capunculi ante medium huius mensis scriptam fuisse coniicimus. 1