10.2:2 2 tractatum mysterium nttfibttfH 10) ab initio. Valla mallet qualitates dicere quam personas, ego dum recte perpendo personarum vocabulum wptum agnosco, quia eodem11) alia et alia persona describitur. Disputationem item de figuratisvz) et typicis expositionibus legas et iudicium tuum de ea scribas. Lutherus iterum furiit. Librum 30 quaternionum in nos scripsit in quo omnia Zwinglii et ipsum anathematisavit. Oecolampadium tardum, stultum et indoctum, actumque a Satana calumniatus esse satis habet. Nisi quod indicibilibus sannis hominem iactat. Mei per periphrasin (meyne13) Schwermerlin), non proprio nomine meminit. Non autem libris solum pugnatur, sed et armis. Exercitus testis, nomine Caesaris conscriptus Italiam petit. Interea Hessi nomine alius et maior . . . u ) timetur ingens rerum permutatio. Vulgus sperat sacrificis malum intentari. Ideo turmatim Hessi castra petunt. Ego, si pugnare velit pro evangelio, male spero: sin aliquid est quo ex officio boni principis ad arma vocetur, melius spero. Patientia scis propagari evangelion, et legitimis populorum principibus ad Dominum conversis, non armis subactis aut ditione pulsis. Sed Dominus viderit cuius haec referant. Capito abest Offenburgi ubi de concordia agitur cum Canonicis exsulibus. Si redierit antequam D. Chunradus . . . . 15) abierit, tibi et ipse scribet. Commode tamen ille valet et gravida uxor est. Bene vale. Calendis Maii. Argent.16) 10) sic! 11) idem Hj. 12) figuris Hj. 13) meque Hj. 14) coactus dicitur Hj. 15) Ionam Hj. 16) Annum facillime definimus 1528 ess historia Buceri repetitis argumentis, cf. Baum, Butzer p. 402 seqq. Caeterum hanc epistolam, quam tu fortasse hic prodire miraberis, ideo transscribimus, quod in ea iuvenis cuiusdam Noviodunensis mentio fit Argentorati studiis incumbentis, quem nonnulli nostrum Calvinum fuisse suspicati sunt, quamvis neque de persequutione a. 1528 Aureliae oborta neque de itinere eius in Germaniam suscepto ante studia in Gallia absoluta alibi quidquam memoriae proditum sit. Vide tamen %nfra N. 16 et omnino Kampschulte, Calvin I. 231 et Herminjard, I I et ll. 451. Quorum prior de Calvino hic cogitat, posterior potius de Olivetano aut alio quopiam. Calvini opera. Vol. X. P. ll.