9:199 199 ULTIMA ADMONITIO 200 corpus sub pane vorent? Quare non inepte a probabili ratiocinari licet, ut iani assueti erant sacramentalibus loquendi formis, non movisse quaestionem de re cognita. Antistrephon quo utuntur refutatione non dignabor: clare et sine tropis protulit Christus suam sententiam : Hoc est corpus meum. Ergo apostoli contenti non cogitaverunt tropos, figuras, et allegorias: alioqui pro suo discendi studio Dominum interrogassent. Primo quum verborum perspicuitas ex figura pendeat, ut illam teneamus, hanc excludere non convenit. Deinde quum expedita res esset, quorsum opus fuit nodum (ut aiunt) in scirpo quaerere? quia non aliunde oritur quaestio, quam si panis proprie et substantialiter dicatur esse Christi corpus. [pag. 172] In sexto argumento quia illic tantum propositum est calumniari, breviter respondeo. Dicimus quidem non modo pervertere totum Christi ordinem, sed eripere spiritui sancto liberum ius loquendi, qui in verbis istis controversis : Hoc est corpus meum, literaliter insistunt, ac si nefas esset interpretandi causa voculam addere. Quaerunt ex nobis Magdeburgenses, perpetuone idem valeat Est ac Significat: an nusquam proprie loquatur spiritus sanctus. Quasi vero statuamus universalem regulam: ac non potius ex loci et rei circumstantia dicamus spectandum esse quid maxime conveniat. In hoc mysterio valere cupimus, quod mediocriter in scriptura exercitati sciunt commune esse omnibus sacramentis. Volumus ergo symbolum intercedere, quod nobis ad rem spiritualem transitum faciat. Reclamant novi isti doctores fas non esse, vel pilum unum deflectere a vocibus et syllabis. Quid hoc aliud est [pag. 173] quam insurgere, et pro imperio vetare, ne spiritui sancto concessa fuerit loquendi libertas? Petulantius deinde quaerunt: an corpus semper tantundem valeat ac phantasma corporis. Ergo quia in toto cultu legali docet apostolus figuras fuisse spiritualium bonorum, subiicere licebit pro figuris phantasmata. En quid proficiant putida sua scommata in nos ructando. Quanquam nemo unquam dixit corpus accipi pro figura corporis, sed panem symbolice vocari corpus: quia interponitur quasi visibile pignus, dum nos Christus facere vult carnis suae participes. Quae postea sequuntur convicia in suo sterquilinio putrescant. Caeterum eodem ipsos subinde revolvi, infirmitatis et inopiae signum est. Plana esse contendunt verba Christi: Hoc est corpus meum: quia non dicit symbolum vel spectrum. De spectro quorsum attinet probrose iterum mentiri? Analogiam enim signi et rei signatae tenendam esse asserimus, [pag. 174] ut visibili elemento coniuncta sit sua veritas. Si hoc modo spectrum facimus ex pane coenae, multo magis in arcam foederis idem competet. Quod quaerunt, ubi tandem ulla erit religio, si licebit umbras et typos