50:199 199 EPIST. PAULI AD GALATAS 200 liberationem irritam facere conatur, evacuat Christi crucem. Sed meminerimus non aliter nos solvi a iugo legis, quam dum efficimur unum cum Christo : quemadmodum surculus non aliter humorem a radice trahit, quam si in unam naturam coalescat. 20. Vivo autem. Semper mortis nomen humano sensui est odiosum. Itaque postquam docuit nos cruci affixos una cum Christo, hoc quoque nobis vitale esse subiicit. Simul explicat quid prius intellexerit per Deo vivere: quod scilicet iam non ipse vivat propria vita, sed quod ita arcana Christi virtute animetur, ut dici possit Christus in ipso vivere ac vigere. Nam ut anima corpus vegetat, sic et Christus vitam inspirat membris suis. Insignis sententia, fideles extra se vivere, hoc est in Christo. Quod fieri nequit quin veram cum ipso et substantialem communicationem habeant. Porro vivit Christus in nobis dupliciter. Una vita est, quum nos spiritu suo gubernat atque actiones nostras omnes dirigit. Altera quod participatione suae iustitiae nos donat: ut quando in nobis non possumus, in ipso accepti simus Deo. Prior ad regenerationem pertinet: secunda ad gratuitam iustitiae acceptionem, de qua hunc locum intelligo1): quamquam si quis de utraque accipere malit, minime repugnem.2) Quod autem nunc vivo in carne. Nulla est hic fere sententia, quae non fuerit lacerata variis expositionibus. Sicuti carnem hic exponunt quidam pro naturae vitiosae pravitate: Paulus autem simplicius accipit pro vita corporali. Prompta enim alioqui fuisset alia obiectio: Tu vivis tamen vitam corpoream. Ubi autem corpus hoc corruptibile functiones suas exercet, ubi cibo et potu sustinetur: haec non est coelestis Christi vita. Ergo paradoxum est a ratione abhorrens, quod, quum palam vivas communi hominum more, propriam tibi esse vitam negas. Respondet Paulus, id in fide consistere: quo innuit absconditum esse arcanum ab humano sensu. Vita igitur, quam fide obtinemus, non oculis apparet, sed intus percipitur in conscientia per spiritus efficaciam. Ideoque non impedit vita corporalis quin fide possideamus coelestem vitam. Ephes. 1, 20: Collocavit nos in coelestibus, ete. Item: lam estis cives sanctorum et domestici Dei (Ephes. 2, 19). Item ad Philip. 3,20: Politia nostra in coelis est. Plenus denique est Paulus talibus testimoniis, quibus asserit, ita nos vivere in mundo, ut in coelo tamen etiam vivamus : non modo quia illic est caput nostrum, sed etiam quod iure unionis vitam habemus cum ipso communem : ut loquitur Iohan. 14,1 s. Qui dilexit me. Haec addita sunt ad vim fidei exprimendam : nam protinus cuius in mentem veniret haec cogitatio: Unde tanta fidei virtus, ut *) intelligere licebit Ibid. 2) libentius amplectar Ibid.