20:199 199 EPISTOLAE 4050.4052 200 otium suppeteret. Sed ex quo hinc abiisti, continuum mihi negotium fuit cum variis morbis, ut ne ordinario quidem muneri obeundo sufficiam. Quod si maior daretur relaxatio, sunt tamen alia nunc in manibus quae mihi non permittunt in refutandis illis duobus errorum monstris operam impendere. Commentarios meos in Moysem Gallica lingua vertendos suscepi,3) non tantum ut nostratibus communis esset huius libri lectio, sed quod opus alioqui non poenitendum, innumeris quibus scatebat mendis, repurgare necesse fuit. Fratres me hortati fuerant, ut librum Iosuae explicarem:4) hactenus vix ad tertium usque caput progredi licuit, quum tamen brevitati maxime studeam. Urgeor etiam aliunde, ut tibi nihil polliceri audeam. Si quando tamen melior dabitur opportunitas, eam non omittam. Sed tanta congerie me obruere minime expedit. Quod si patriae tuae sedulo prospicis, studium tuum laudo. Sed cogita nostram quoque Galliam multis morbis laborare, quibus mature succurrere oportet. Quanquam per lonvilaeum non stabit quominus tibi gratificer, quia et strenuus est exactor : nec vero cessabit, si contigerit melior opportunitas: quod si quid vigoris recuperem, libenter ipse quoque defungar eo munere. Sed nunc tam corporis quam animi vires magis sunt collapsae, quam ut studium meum applicare possim ad novos labores. Quod apud P. Hyperium hyemare in animo tibi est, nusquam, fateor, commodius hospitium reperies. Nam praeter raram pietatem et eruditionem, quae in eius scriptis relucet, aiunt hominem esse mansueto ingenio, magna sinceritate praeditum. Sed tardior in patriam tuus reditus mihi non placet. Nam quum alios tantopere incites ad manum genti tuae porrigendam, quid sibi velit hoc cunctandi et otiandi consilium, non assequor. Quanquam frustra haec disputo, quia antequam ad te perveniant meae literae, hyems fere transacta erit. Vale, ornatissime vir, mihi ex animo colendo frater. Dominus te spiritu suo semper gubernet, virtute sustineat, et manus suae protectione incolumem tueatur. Genevae, pridie Calend. Decemb. 1563. Ioannes Calvinus tuus. 3) Inde fortasse collegeris Calvinum ipsum libro vertendo operam navasse, quod alias non fecit Edita est haec versio a. 1564 ap. Stephanum. Be editione a. 1563 quam exhibet Catalogus bibi* JDresdensis dubitamus. 4) quae ultima eius fuit elucubratio.