55:198 camus ergo non ideo traditam nobis scripturam, ut sileat inter nos vox pastorum : nec simus fastidiosi, quum eaedem subinde auribus nostris exhortationes insonant :/ Sic enim moderatus est spiritus Dei quae prophetis et apostolis scripta dictabat, ut instituto a se ordini nihil derogaret. / Hic autem ordo est, ut assiduae in ecclesia exhortationes ex ore pastorum audiantur. Fortassis et hac de causa exhortationis sermonem commendat, quod quum natura discendi cupidi sint homines, semper novum aliquid doceri malunt, quam de rebus notis et saepius auditis moneri. Accedit etiam quod quum sibi indulgeant in sua pigritia, aegre se pungi et castigari sustinent. 23. Scitote fratrem. Quoniam terminatio verbi graeci ytvaaxexe utrique modo convenit: legi potest Scitis, vel Scitote. Atque haec posterior lectio mihi placet, tametsi priorem non reiicio. Probabile enim est, Iudaeis transmarinis indicari quod nondum sciebant. Caeterum si hic est Timotheus nobilis ille Pauli comes (quod ego libenter recipio) verisimile est Lucam vel Clementem esse autorem huius epistolae. Paulus quidem filium magis vocare solet. Deinde, quae mox subiicit, Paulo non convenirent. Apparet enim hunc qui scribit, liberum fuisse ac suae potestatis, ac praeterea alibi potius tunc fuisse quam Romae. Imo verisimile est circumisse per varias urbes, et tunc paratum fuisse ad traiiciendum mare. Haec autem omnia vel Lucae vel Clementi post Pauli mortem accidere potuerunt. 24. Salutate. Quum Hebraeis communiter omnibus hanc epistolam scribat, mirum est cur iubeat aliquos, quasi e numero segregatos, salutari. Sed praefectis, meo iudicio, salutationem hanc peculiariter adscribit, honoris causa, ut eos sibi conciliet, placidiusque ad consensum doctrinae adducat. Quum addit sanctos omnes: vel fideles intelligit qui erant ex praeputio, ut colere inter se discant unitatem Iudaei et gentiles: vel huc spectat, ut qui hanc epistolam habuerint primi, cum aliis communicent.