51:198 nomen in omnes pastores aliquatenus competere. Verum ratio illa me non movet, ut duo haec confundant quae video inter se differre. Tametsi enim omnium pastorum est docere: peculiare tamen est donum interpretandae scripturae, ut dogmatum sanitas retineatur. Et doctor aliquis esse poterit, qui tamen concionando non erit appositus. Pastores ergo sunt, meo iudicio, quibus certi gregis cura commissa est: quibus doctorum nomeu attribui non displicet, modo interim sciamus alterum esse doctorum genus1), qui tam formandis pastoribus quam erudiendae toti ecclesiae praesunt. Non quin idem interdum pastor esse queat qui doctor est: sed quia facultates sunt diversae. Notandum praeterea est, ex officiis quae hic enumerat Paulus postrema tantum duo perpetuo esse. Nam Deus apostolis, evangelistis et prophetis ecclesiam suam nonnisi ad tempus ornavit: nisi quia ubi collapsa est religio, evangelistas extra ordinem excitat, qui puram doctrinam postliminio in lucem revocent. Sine pastoribus autem et doctoribus nullum potest esse ecclesiae regimen. Porro habent papistae cur conquerantur, suum primatum, quem iactant, hic affectum esse gravi contumelia. Hic disputatio est de unitate. Colligit Paulus non causas modo quae eam inter nos stabiliunt, sed etiam symbola quibus fovetur. Tandem venit ad ecclesiae regimen. Si primatum aliquem unius sedis agnosceret: nonne afferre in medium debuit, unum caput ministeriale membris omnibus praefectum, cuius auspiciis in unitatem colligamur? Certe aut Pauli oblivio excusari nequit, qui imprudenter quod maxime appositum erat, adeoque praecipuum in causa, praetermiserit: aut fatendum est rem esse a Christi institutione alienam. Imo aperte fictitium hunc primatum evertit, quum uni Christo eminentiam tribuens, apostolos et pastores universos ita illi subiicit, ut inter se collegae sint et socii. Nullus ergo locus est in scripttfra, qui tyrannicam illam hierarchiam, in qua unum terrenum caput constituitur, fortius evertat. Paulum quoque sequutus Cyprianus, quae legitima sit ecclesiae monarchia, breviter et praeclare definit. Unus, inquit, est episcopatus, cuius a singulis in solidum pars tenetur. Episcopatum uni Christo vendicat : in eo administrando partem singulis assignat, et quidem in solidum, ne quis supra alios se extollat. 12. Ad instaurationem. Ego in versione Erasmum sequutus sum, non quia prorsus eius opinio mihi placeret: verum ut lectoribus eligere liceat quod maxime probaverint, ubi illius versionem cum vulgari et cum mea contulerint. Vetus interpres habet consummationem. Graece apud Paulum est xaxaptia|ioc, quod vocabulum significat coaptationem rerum, in quibus debet esse symmetria et proportio. Quemadmodum in humano corpore est O doctores 13*