20:198 enim, qui nunc Meloduni, nunc Pont. bi., nunc Sammori11) exspectabatur a suis, subdole Lutetiam cum paucis ductus est, quo nunquam Amir. venturum esse existimabant. Eo tamen ex fratrum et avunculi atque etiam principis et aliorum consilio statim accessit, a quibus postea in regiam deductus est, ubi etiamnum frendentibus adversariis moratur. Parisienses sibi metuentes conquesti sunt de magno nobilium comitatu qui Amiralium sequuti erant. Rex ex Connestabilis consilio nihil metuendum esse respondit. Publice tamen edictum est ut omnes quibus in aula aut in curia nihil esset negotii urbe excederent. Itaque metuitur seditio. Varia inter praesides curiae et Guisianos consilia agitantur, nee dubium est Cardinalem quamvis absentem multa movere. Hispanus quoque in nostros quidvis per legatum suum atque per literas molitur. Sed consilia gentium dissipabit Dominus. Haec sunt quae amicorum literis ac certissimis nunciis accepi. Quod meliore valetudine frueris gaudeo, nobisque et nostris gratulor. Utinam integram ac firmam recuperare possis. Ego Castilioni, ut in toto itinere, admodum vexatus fui catarrho. Ex quo hic sum melius habui et in dies firmior reddi mihi videor. Lucido coelo et miti hieme sentio me non parum sublevari. Bene vale, amantissime * et obser vandissime pater. Aureliae 3. Calend. Decemb. Tui observantissimus N. Gallasius. 4050. CALVINUS THRETIO. Hortatur eum ut citius in Poloniam redeat ad manum genti suae corrigendam, quum ipse pro tempore suo officio functus vix satis virium habeat ad propiora et magis necessaria. (Exstat ap. Bezam, ed. Genev. p. 272, Laus. p. 566, Hanov. p. 636, Ohouet p. 373, Amat. p. 170.) Si mea admonitio !) profuit tuis popularibus, eximie vir et mihi colendo frater, Deo gratias ago, qui tantillum laboris, quod illic insumpsi, passus non est fructu carere. Nec vero nunc me pigeret, plus operae ponere in tractando illo argumento,2) si l l ) Melun . Fontainebleau . Saint-Maur. 4050.1) Opp. IX. 641. 2) Novum ergo aliquem libellum contra Antitrinitarios edendum Thretius a Calvino postulaverat. 13*