15:198 si modo ad verum discendum animos adiicere placuisset, claro documento sunt Aegyptii: quorum prae foribus quum accensa esset verbi Dei lampas, rerum a se gestarum (quindecim scilicet ante conditum mundum annorum millibus) putidas fabulas nullo pudore iactarunt. Nec minus puerile insulsumque Atheniensium commentum, qui se avTOx&ovac gloriati, quum sibi disiunctam a reliquo genere humano originem assererent, barbaris quoque ipsis se fecerunt ridiculos. Quanquam autem omnes plus minus eodem ingratitudinis crimine fuerunt impliciti, eos deligere operae pretium putavi quorum eo minus excusabilis est error quo sibi inter alios omnes magis sapere visi sunt. Sive autem universae quae olim fuerunt gentes velum sibi data opera obduxerint, sive illis sua tantum ignavia obstiterit, incomparabilis thesauri loco haberi meretur Mosis liber, qui saltem creationis mundi indubiam nobis fidem facit, qua sublata indigni sumus quos terra sustineat. Historiam diluvii, quae non minus formidabile in humano genere deleto divinae ultionis quam suave gratiae in eodem instaurato speculum continet, in praesentia omittam. Una haec utilitas inaestimabile libro pretium statuis quod res apprime cognitu necessarias solus ostendit, quomodo post exitialem hominis lapsum ecclesiam sibi Deus adoptaverit, quisnam fuerit verus eius. cultus et quibus pietatis officiis se exercuerint sancti patres, quomodo pura religio hominum ignavia ad tempus collapsa quasi postliminio in statum integrum redierit, quando apud certum populum deposuerit Deus gratuitum aeternae salutis foedus, quomodo ex uno homine et sterili et caduco propeque semimortuo et (quemadmodum Iesaias vocat) solitario paulatim fluxerit exigua soboles quae repente in multitudinem ingentem excrevit, quam inopinatis modis et extulerit et tutatus sit electam a se domum, licet inopem, omnibus praesidiis nudatam et ad quosvis aestus expositam multiplices hostium copiae undique cingerent. Porro quam necessaria sit harum rerum cognitio, ex suo quisque usu et experientia iudicium faciat. Videmus quam tumultuose papistae fallaci ecclesiae titulo simplices territent. A Mose depingitur genuina ecclesiae facies, quae discussis illis praestigiis inanem metum eximat. Fucati etiam splendoris pomparumque ostentatione in stultam sui admirationem rapiunt minus perspicaces, imo hebetant ac dementant. At si ad eas notas quibus ecclesiam designat Moses oculos convertimus, nihil amplius inanes larvae ad fallendum habebunt momenti. Saepe nos conturbat fereque exanimat eorum paucitas qui puram Dei doctrinam sequuntur, ae praesertim dum cernimus quam longe lateque regnum obtineant superstitiones. At quemadmodum olim Dei spiritus per os Iesaiae prophetae Iudaeos