55:197 197 CAPUT XIII. 198 generationis et omnes gratias nobis conferri Christi beneficio. Deinde certam est, quum nihil omni ex parte absolutum a nobis prodeat, nihil posse gratum esse Deo sine venia, quam per Christum obtinemus. Ita fit ut nostra opera gratiae Christi odore perfusa, suavem fragrantiam spirent coram Deo, alioqui foeteant. Mihi non displicet ad utrumque simul extendi. Clausulam hanc precationis: cui gloria, ad Christum libenter refero. Quum autem hic tribuat Christo quod in solum Deum competit, luculentum hoc modo testimonium reddit eius divinitati. Quamquam si quis de patre malit interpretari, non repugno. Alterum potius amplector, quia minus est remotum. Qui eduxit ex mortuis. Hoc epithetum ad confirmationem additum est. Significat enim, tunc rite demum a nobis Deum invocari, ut nos ad perfectionem adducat, quum eius potentiam agnoscimus in Christi resurrectione, Christumque ipsum agnoscimus pastorem. In summa, vult nos in Christum respicere, ut bene de auxilio Dei speremus. Nam ideo excitatus est Christus a morte, ut nos eadem Dei virtute renovemur in vitam aeternam. Et magnus est omnium pastor, ut sibi a patre commissas oves tueatur. Ubi transtuli in sanguine, alii reddunt per sanguinem : sed quum 2 plerumque sumatur pro cum, in eo sensu hic accipere magis placet. Videtur enim mihi apostolus hoc velle, Christum ita resurrexisse a mortuis, ut mors tamen eius non sit abolita, sed aeternum vigorem retineat. Ac si dixisset, Deus filium suum excitavit, sed ita ut sanguis, quem semel in morte fudit, ad sanctionem foederis aeterni, post resurrectionem vigeat, fructumque suum proferat, perinde ac si semper flueret. 22. Hortor autem vos. Quidam ita accipiunt ac si audientiam sibi fieri peteret: ego aliter. Nam meo iudicio, se paucis aut breviter scripsisse commemorat, ne videatur minuere quidquam voluisse ex quotidiano more docendi: praesertim tamen de exhortationibus loquitur, in quibus fuit brevior. Dis-