52:197 197 CAPUT II. 198 Christo et evangelio dederunt. Praedicit ergo Paulus generalem quandam visibilis ecclesiae defectionem. Ac si diceret, ecclesiam prius in deformes et horrendas ruinas oportet redigi, quam adveniat plena eius restitutio. Hinc colligere promptum est quam utile sit hoc Pauli vaticinium: videri enim posset non fuisse Dei aedificium quod repente dirutum fuit, quod tamdiu in ruinis iacuit, nisi multo ante Paulus hoc futurum monuisset. Imo plerique hodie, quum diuturnam ecclesiae dissipationem secum reputant, vacillare incipiunt, ac si Dei consilio non fuisset hoc gubernatum. Romanenses vero ut idoli sui tyrannidem excusent, praetexunt hunc colorem: fieri non potuisse ut Christus sponsam suam desereret. Verum habent hic infirmi quo se sustineant, quum audiunt iam olim fuisse praedicta, quam cernunt deformitatem in ecclesia: Romanensium vero impudentia aperte refellitur, quia pronuntiat Paulus venturam defectionem, ubi sub Christi imperium redactus fuerit mundus. Cur autem Dominus ecclesiam (quae saltem videbatur) ita foedum in modum prolabi passus fuerit, mox videbimus. Revelatus fuerit Prorsus anile commentum fuit de Nerone, quod raptus esset de mundo, iterum proditurus ad vexandam sua tyrannide ecclesiam. Et tamen sic fascinatae erant veterum mentes, ut Neronem putarent fore Antichristum. Paulus autem non de uno homine loquitur, sed de regno quod a Satana occupandum sit, ut sedem abominationis in medio Dei templo erigat: quod videmus impletum in papatu. Latius quidem defectio grassata est: nam Mahometes, ut erat apostata, Turcas suos a Christo alienavit. Omnes haeretici suis sectis ecclesiae unitatem sciderunt. Ita totidem fuerunt a Christo discessiones. Sed Paulus ubi admonuit talem fore dissipationem ut maior pars a Christo discederet, maius quiddam addit: tantam fore perturbationem, ut Satanae vicarius ecclesiae dominium occupet, atque illic praesideat loco Dei. Regnum autem istud abominationis sub unius personae nomine describit: quia unum est, utcunque alii aliis succedant. Nunc intelligunt lectores sectas omnes, quibus ab initio imminuta fuit ecclesia, totidem fuisse defectionis rivos, quae aquam a recto cursu abducere incepit : sectam vero Mahometis, instar violentae exundationis fuisse, quae dimidiam plus minus partem suo impetu raperet. Restabat vero ut residuam partem veneno suo Antichristus inficeret. Ita oculis nostris cernimus, eventu comprobatum fuisse hoc memorabile Pauli vaticinium. In hac expoiitione, quam effero, nihil coactum est. Somniabant eius aetatis fideles, se post exigui temporis molestias in coelum esse transferendos : Paulus autem contra praedicit, ubi hostes extraneos aliquandiu infestos habuerint, plus malorum instare 4omi: quia passim abripiendi sint ad foedam perfi-