20:197 197 1563 NOVEMB. 198 vehementer gratum esse perspexi. Postea quum res differretur 6) et sollicitarent Aureliam, et rebus expensis mecum omnia meditatus communicarem cum nonnullis, effeci ut per bonos viros intelligeret D. Am. quid maxime cuperem atque in animo haberem. Atque tunc, nuncio allato de profectione D. Vireti in provinciam Occitanam, ipse sententiam mutavit. Sed haec rebus peractis supervacanea sunt. Iam enim a me scripta arbitror. 7) Quod si repeto, ne me familiariter tecum, ut soleo, de eadem saepius loquentem et rationem facti mei reddentem moleste feras. Huc autem specto ut intelligas me nunquam poenituisse consilii tui, aut potius ut fatear me istuc consilio et voluntate Dei adductum esse, ubi me non inutilem fore spero. De statu ecclesiae nostrae scripsi antehac. Is est nostrorum numerus ut, quoniam plura aut capaciora loca negantur, nova aedificia in iis locis ubi convenire solemus exstruere cogamur. Nobis postulantibus concessum est a senatu regio ne ullae publicae supplicationes fiant, et vetitae sunt sub nomine divorum cviicpQctjQIa*. Superiore hebdomada Helvetii qui hic in praesidiis erant revocati abierunt, eosque aiunt properare Caletum. Evertuntur interea muri et propugnacula maximo non tantum nostrorum sed omnium civium dolore. Et quod per aliquot dies intermissum fuisse scripseram sequenti die redintegratum est. Senserunt enim autores eversionis nostros, qui tantam ruinam impedire poterant, in aulam adventare. Nos hodie hominibus admodum invisi et odiosi sumus, sed eo magis speramus nos Deo gratos fore. Vicesima huius mensis ingressus est Lutetiam Amir.8) contra omnium exspectationem maximo equitum comitatu. [Nongentos perhibent literae ad me scriptae sed multo plures addit rumor].9) Longam ingrederer narrationem si recensere vellem technas quibus vafri homines ipsum a regis congressu summovere et reiicere conati sunt. Nihil tentatum 10) non est ut averti metu aut deterreri posset. Ita vero loquutus est et regi et reginae ut eius animi magnitudo et constantia atque etiam pietas omnibus perspecta fuerit. Hinc gravius perculsi adversarii vias omnes tentarunt quibus dilato in certum locum colloquio hominem eluderent. Rex 6) Interea enim i. e. circa m. Octobrem cum D. d'Anduse agebatur qui revera Nemausum se contulit. 7) Si scripta fuerunt, deperditae sunt literae. 8) Languet Cal Dec. p. 271 (vide N. 4053, not. 7): Post eius adventum factus est huc tantus concursus nobilitatis utriusque partis ut vix ullus meminerit in hac urbe fuisse tantam frequentiam. Metuebatur initio ne quid tumultus oriretur sed Dei beneficio omnia fuerunt hactenus tranquilla. Cf. Journ. de Bruslart. (Mem. de Conde I. 138.) 9) Haec in margine. 10) contatum Br.