15:197 197 1554 IUL. 198 Paulus, quia illustre gloriae Dei speculum, quod illis in mundi opificio assidue offertur, clausis oculis praetereunt, atque ita iniuste supprimunt veritatis lucem, non minus turpis ac pudenda fuit quae saeculis fere omnibus grassata est originis et creationis Immani generis ignorantia. Et certe paulo post conditam Babylonem credibile est earum rerum memoriam obsolevisse quas assiduo sermone agitari celebrarique decuerat. Nam quum profanis hominibus sua dispersio quaedam a puro Dei cultu emancipatio esset, curae illis non fuit, ad quascunque appellerent terrae plagas, quod de creato et instaurato mundo a patribus audierant secum deferre. Ita factum est ut nulla gens, exceptis tantum Abrabae posteris, vel ex quo fonte orta esset ipsa, ve* quando coepisset esse universum hominum genus, duobus continuis annorum millibus sciverit. Nam quod libros Mosis Ptolemaeus tandem in graecam linguam vertendos curavit, laudabile magis quam fructuosum, tunc quidem temporis, fuit eius studium: quando lumen, quod e tenebris eruere conatus erat, nihilominus hominum incuria suffocatum delituit. Unde colligere promptum est, qui ad cognoscendum mundi opificem totos ingenii nervos intendere debuerant, maligna potius impietate hoc captasse ut sponte caecutirent. Floruerunt interea liberales doctrinae, viguerunt praeclara ingenia, lucubrationes omne egenus fuerunt editae: atqui de mundi conditi historia altum silentium. Quin summus philosophus,2) qui et acumine et eruditione reliquos omnes antecelluit, mundum aeternum esse disputans quidquid habebat solertiae huc applicuit nt Deum sua gloria fraudaret. Quanquam paulo religiosior fuit eius magister Plato, seque aliquo verioris notitiae gustu imbutum ostendit: exigua tamen quae delibat veritatis principia tot figmentis corrumpit ac miscet, ut magis noceat quam prosit fictitium illud docendi genus. Qui vero ad scribendas historias studium suum contulerunt, homines ingeniosi et literis expoliti, quum pleno ore iactent se ultimae vetustatis fore testes, antequam ad Davidis aetatem appellant, multa et turbida faece perfundunt suas lucubrationes: supra vero dum conscendunt immensam trahunt mendaciorum colluviem. Tantum abest ut ad prima mundi exordia sincero liquidoque narrationis contextu perveniant. Volentes autem nescisse quod non procul quaerendum erat, Glwensis d. 21. Febr. Cf. Salig, A. G. L 681. Natu maximus Ioh. Fridericum IL {der Mittlere) primam uxorem duxit Agnetem Landgravii filiam. Mauritii viduam infeliciori etiam sorte usus quam pater, a. 1567 ab Augusto Electore iussu Imperatoris bello devictus et captus per 28 annos in vinculis retentus a. 1595 in Stiria obiit Io. Wtlhelmus Vinariae dux et Ernestimanae stirpis solus continuatur obiit 1573. Tertius lo. Fridericus sine liberis decessit 1565. {Art de verifier les dates. Ed, de 1818. XXI. 160 sqq.) 2) Anstotele8.