9:196 si recipitur sacramentalis loquutio, scrupulos omnes discutiet metonymia, et quae semper vigere debet analogia inter signum et rem signatam. Quomodo igitur panis erit corpus? quatenus scilicet fert natura sacramenti, ut a symbolo terrestri fides ad donum coeleste ascendat. Haec non est humanae rationis mensura, ubi spiritualis veritas totum naturae ordinem superare dicitur. Neque enim hic comminiscimur theatricum nescio quid: sed arcanam spiritus sancti virtutem in huius mysterii effectu, quia modulo nostro comprehendi non potest, reverenter suspicimus. Negare quidem non audent Magdeburgenses sacramentaliter debere accipi Christi verba. Quo concesso, iam non est cur superbiant. 1) Quod addunt nos strenue abuti sacramenti voce, nugatorium est: quia scilicet secundum [pag. 163] eos multis ecclesiae doctoribus idem est sacramentum ac mystica quaedam allegoria. Ego autem in illa communi regula nihil ambiguum esse excipio, sacramentalem loquendi formam in sacramentis debere servari. Tam belle expliciti, digredi se aiunt ad labyrinthos magis speciales, quasi ex hoc primo emerserint. Secundum argumentum referunt: Si τὸ ῥητὸν in verbis coenae stricte esset urgendum, non variassent evangelistae, nec ipsimet tropo essent usi: sed variant, et tropice loquntur: quia Lucas et Paulus ubi alii sanguinem nominant, testamentum ponunt in sanguine. Respondent Magdeburgenses, posse concedi maiorem, si semper et ubique in eadem causa tropice loquuti essent evangelistae: sed quia varios tropos et allegorias non cumulant, esse falsam. Nos vero contendimus ubique esse figuram: quia metonymice panis vocatur corpus, et vinum sanguis. Hoc quia pervicaciter excludunt, cogimus saltem una in [pag. 164] parte varietatem agnoscere, ex qua probe colligitur non esse mordicus verbis insistendum. Neque enim alio sensu de pane dictum est: Hoc est corpus meum: quam de calice additur: Hic est sanguis meus. Sanguinem Lucas et Paulus qui post alios scripserunt, plenius et magis perspicue interpretantur testamentum in sanguine. Idem ad panem quoque transferri ratio postulat, ut sit testamentum in corpore. Falsitatem hic nullam reperient lectores. Eadem est ad minorem2) responsio: quia varietas est tantum in secunda parte, non debere ad priorem transferri. Quasi vero diversa sit ratio. Sed regulam obiiciunt, non debere clariora proprieque dicta per tropicas loquutiones exponi. Quasi vero proprie et absque figura panis vocetur corpus, aut in hac loquutione tropus sit obscurior: Hic calix testamentum est in me sanguine. Hinc apparet quam secure in nidis su 1) il n'y a que tenir davantage pour toute leur mine. 2) a nostre assomption.