50:196 obiecta belle se defunctos putant: sed contextus evincet de lege quoque morali fieri verba. 16. Nisi per fidem. Non significat tantum caeremonias aut quaevis opera non sufficere, nisi accedat fidei adminiculum: sed propositioni negativae exclusivam opponit: ac si diceret, non operibus, sed sola Christi fide. Alioqui inepta esset atque ab instituto extranea sententia. Nam pseudoapostoli non repudiabant Christum neque fidem : sed postulabant caeremonias coniungi. Si eiusmodi coniunctionem recepisset Paulus, iam plenus consensus fuisset inter eos. Frustra igitur Paulus tam odiosa concertatione turbasset ecclesiam. Maneat igitur illud constitutum: hic propositionem esse exclusivam, nos non aliter iustificari quam fide: aut, non nisi fide iustificari: cui ista aequipollet, nos sola fide iustificari. Unde apparet quam pueriliter hodie ineptiant papistae, de dictione sola nobiscum rixando: perinde acsi nostra esset. Sed Paulo scilicet theologia papistarum ignota erat: fide hominem iustificari dictitant: partem iustitiae locant in operibus. Talem dimidiam iustitiam nesciebat Paulus. Nam quum nos fide iustos esse docet, quia operibus non possumus: pro confesso sumit quod verum est, nos Christi iustitiae non aliter esse capaces, quam si propriae iustitiae inopes egenique simus. Ergo aut nihil aut totum adscribi debet fidei vel operibus. De vocabulo iustificationis, et qualiter eius causa sit fides, postea videbitur. Non iustificabitur omnis caro. Conscientiam Petri et aliorum prius testem citaverat. Nunc magis confirmat, pronuntiando ita esse: hoc est, neminem mortalium operibus legis adepturum iustitiam. Hoc fundamentum est gratuitae iustitiae, quum propria iustitia nudamur. Porro quemquam mortalium iustificari ncgans, tantundem sumit, ac si diceret excludi cunctos mortelles a iustitia legis, nec fieri posse ut quis ad eam perveniat. 17. Porro si quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus ipsi quoque peccatores: ergo Christus peccati minister est? absit. 18. Nam si quae destruxit haec rursum aedifico, praevaricatorem meipsum constituo. 19. Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo viverem: cum Christo sum crucifixus. 20. Vivo autem non amplius ego, sed vivit in me Christus: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me. 21. Non obiicio gratiam Dei. Si enim per legem iustitia: ergo Christus gratis mortuus est. 17. Si quaerentes. Redit nunc ad Galatas: ne quis hanc sententiam contexat cum superiore, ac si pars esset orationis ad Petrum habitae. Quorsum enim his fuisset opus apud Petrum? Etsi hoc nihil ad rem vel minimum. Ideo eligat quisque utrum