5:196
tum
si
quidem
nostrum
Christus
est,
et
armatura
illa,
qua
nos
induit
apostolus
(Ephes.
6,
11
ss.).
Et
scriptum
est
(Psal.
45,
12),
quod
rex
concupiscet
decorem
coniugis
suae,
quae
fortis
erit
in
muneribus,
cuius
omnis
gloria
intrinsecus.
Denique
signavit
suos
Dominus,
quos
et
in
morte,
et
in
resurrectione
agniturus
est
(Apoc.
7,
3).
Cur
non
potius
respiciunt
ad
id
quod
[fol.
18]
proxime
dixerat,
et
cui
hanc
ipsam
sententiam
connectit?
Licet
is
qui
foris
est
homo
noster
corrumpatur,
eum
tamen,
qui
intus
est,
renovari
de
die
in
diem
(2
Cor.
4,
16).
Quod
autem
apostolus
clausulam
illam
subdidit,
de
manifestatione
coram
tribunali
Christi,
magis
eos
stringit:
quum
prius
dixisset
nos
et
domi
et
peregre
agentes
contendere
ut
illi
placeamus.
Quum
per
domum,
corpus
intelligat,
quid
est
illud
peregre?
Ut
ergo
nihil
addamus,
verba
sine
interprete
hoc
loquuntur:
nos,
et
in
corpore,
et
extra
corpus,
contendere
ut
placeamus
Domino:
deinde,
nos
sensuros
Dei
praesentiam,
quum
ab
hoc
corpore
separabimur.
Iam
non
per
fidem
ambulaturos,
sed
per
speciem:
quoniam
hoc
terrae
pondus,
quo
premimur,
nos
a
Deo,
quasi
maceries,
longo
intervallo
separat.
Isti
nugatores
contra,
nos
per
mortem
longius
a
Deo
discessuros
garriunt,
quam
dum
sumus
in
hac
vita.
De
quibus
enim
scriptum
est:
Domine,
in
lumine
vultus
tui
ambulabunt
(Psal.
89,
16);
item:
Ipse
spiritus
testimonium
reddit
spiritui
nostro,
quod
filii
Dei
sumus
(Rom.
8,
16),
et
multa
eius
generis
:
his
et
lumen
vultus
Dei,
et
spiritus
testimonium
adimunt.
Quod
si
verum
est,
feliciores
nunc
sumus,
quam
post
mortem.
Etsi
enim
sub
elementis
huius
mundi
vivimus,
habemus
tamen
habitationem
et
politiam
in
coelis,
ut
ait
Paulus
(Phil.
3,
20).
Ubi
autem
veternus
ille,
et
rerum
omnium
oblivio
animas
a
morte
exceperit,
perdunt
quamcunque
habent
suavitatem
gustus
spiritualis.
Melius
nos
docent
sacrae
literae.
Corpus,
quod
corrumpitur,
aggravat
animam,
et
terrena
habitatio
deprimit
sensum
multa
cogitantem
(Sap.
9,
15).
Si
corpus
animae
est
carcer,
si
terrena
habitatio,
compedes
sunt:
quid
anima
soluta
hoc
carcere,
exuta
his
vinculis?
nonne
sibi
redditur,
et
quasi
se
colligit?
Ut
dicere
liceat,
tantum
illi
accrescere,
quantum
decrescit
corpori.
Velint
nolint,
hoc
semper
in
confesso
est.
Ubi
molem
hanc
corporis
abiicimus,
cessare
pugnam
illam
spiritus
adversus
carnem,
et
carnis
adversus
spiritum.
Denique
mortificationem
carnis,
esse
vivificationem
spiritus.
Tum
igitur
anima,
excussis
sordibus,
vere
est
spiritualis,
ut
consentiat
voluntati
Dei,
nec
sentiat
carnis
tyrannidem
sibi
repugnantem:
ut
in
hac
tranquillitate
resideat,
nihil
aliud
quam
Deum
cogitans.
Et
tunc
scilicet
dormit,
quum
elevare
se,
nullo
pondere
aggravante,
potest?
Tunc
stertit,
quum
multa
percipere
sensu
et
cogitatione
potest,
nullo
impedimento
interpellante?
|