20:196 Quid futurum sit cum Locarnensi ecclesia vehementer dubito. Dissipavit hanc, vereor, infelix ille senex. Non puto ego illis alium dandum pas-1 torem.6) Ora pro nobis Dominum et vale. Saluta D. Calvinum, D. lonvillaeum^ D. Budaeum, et alios nobis notos et caros fratres. Nostri quoque vos salutant. Tiguri 28. Novemb. 1563. Bullingerus tuus. 4049. GALLASIUS CALVINO. Iam Aureliae officio suo fungitur caeteris recusatis. Statum ecclesiae exponit et quae interea Lutetiae acta sint paulo fusius narrat. (Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 29. Ediderunt Liebe p. 55 et Bretschneider p. 218. Ex illo descr. Simler, vol. 108.) A Monsieur Monsieur Despeville. S. Consilium tuum 1) mihi tanti fuit, mi pater, ut ipsum longe praetulerim meo, quod suspensum tenueram donec Amiralii sententiam audivi, qui me iam ante adventum meum Nemausensibus2) concesserat. Quod si mihi constitutum omnino fuisset ad ipsos proficisci, nihil opus erat tantum itineris facere ut postea regrederer. Potuissem enim minore molestia responsum D. Amiralii quod paratum erat alicubi exspectare. Et quum me Lugduni offendit Veracus,3) redditis Nemausensium literis quibus acrius urgebar, admodum institit ut subsisterem Lugduni donec Amiralius per literas respondisset: nec dissimulavit se vehementer dolere quod eius consilio parere nollem, fortasse prospiciens animo aut dubitans quid eventurum esset. Quum vero accessi ad D. Amiralium4) facile assensi eius sententiae, tum quia prius nutabam,5) tum etiam quod minime consentaneum videretur ei resistere ad cuius me voluntatem retulissem. Id quod ei 6) Ita decretum est a senatu, qui plerosque iam satis germanice callere aiebat, caeteris latinas lectiones adire iussis. {Meyer 182.) 4049.1) Aureliam eundi, nisi fallimur. (N. 4026.) 2) ibid. 3) qui multum cum Lugdunensibus et literis ultro citroque perferendis et pecunia mittenda accipiendaque egisse videtur. 4) in Chatitton sur Loing commorantem. 5) mutabam Br.