15:196 censeo praestantissimum virum et eximia virtute ornatum Melchiorem Vbimarinm cuius nunquam inflexa fuit constantia ut illorum ferociae cederet, et tamen non tam vehementia repulit fervidos illorum impetus quam aequabili tranquilloque animi statu excepit. Neque enim dubito quin plus in aula obtineant gratiae quam expediat. Atque hinc suspicatus sum factum esse, ut quum illustrissimo Duci commentarios quos nosti dicassem,2) ne verbo quidem ostendere dignatus sit gratum sibi esse meum officium. Quare censeo dandam tibi esse operam ut sentiant cum homine placido et quieto neque tamen timido sibi esse negotium. De typographo,3) si quis idoneus se offerret, curae mihi foret tuum mandatum, sed ita res habet: quibus mediocris est hic commoditas eos difficile est avellere: alios retinet inopia, nec vero tibi usui fore spero, nisi bene instructi veniant. Adde quod si advehenda sint officinae instrumenta res erit non digni sumptus. Vale, ornatissime vir et mihi ex animo honorande. Dominus te regere suo fapiritu, praesidio et favore tueri et virtute fulcire pergat. De uxoris tuae adventu nunc spes mihi fere concidit. Hoc mihi triste, iucundum vero quod discussa est periculi nebula quod vobis instare fama erat. Si D. Vergerius istic erit, officiose meo nomine salutari cupio. G-enevae 4¡Æ Calendas Augusti 1554. Ioannes Calvinus Has missurus eram per quendam adolescentem Phrysium sed quia alteras ad D. Melchiorem adiungere statueram huc usque distuli. H¡Æ Calendas Septembres. 1991. CALVINUS PRINCIPIBUS SAXONICIS. Dedicatio Commentarii in Genesin. (Ex editione principe sub oliva Roberti Stephani impressa 1554 fol.) Illustrissimis principibus Iohanni Friderico, Iohanni Willelmo, Iohanni Friderico, praestantissimi et aeterna memoria digni Principis Iohannis Friderici Saxoniae Ducis et nati electoris filiis, Ducibus Saxoniae etc. Iohannes Calvinus. *) Si merito pravam hominum socordiam damnat 2) N. 994. 3) N. 1932. 1991. 1) Pater mortuus erat d. 3. Martii 1554, mater 8%uylla