9:195 195 ULTIMA ADMONITIO 196 nempe quod Christus mediator deus et homo totus ubique sit, sed non totum : quia carnis suae respectu in terra aliquamdiu versatus est, et nunc in coelis habitat. Ac mirum est homines istos tam proterve contra veteris ecclesiae consensum ferri. Cuius plenam et liquidam probationem a fideli Christi ministro et venerando fratre nostro Bullingero petat qui volet. Dicunt Christum adesse velle toti ecclesiae per haec verba: Hoc est corpus meum. Esto, modo ne improbissimum mendacium [pag. 160] assuant, voluntatem hanc et praesentiam Christi nos subruere ex principiis philosophicis. Quandoquidem plus satis notum est non aliud totius christianae doctrinae caput pluribus scripturae testimoniis fulciri. Nec minus perverse ultimo loco calumniantur nos Christo fidem cum omnipotentia adimere, quasi quisquam nostrum quaestionem hactenus moverit, vel hodie disputet, possitne implere Christus quidquid promittit, an vero fallacibus spectris nos deludat. Atqui sic Christi voluntatem cum omnibus fidei principiis conciliat nostra docendi ratio, ut praesentia et communicatio carnis eius, qua fruimur, nullis locorum spatiis alligetur: ipse vero quod figurat mirabiliter et supra ingenii nostri captum praestet: denique analogiam signi et rei signatae ita concinnat, ut verbo et visibili symbolo non modo fructus vel effectus gratiae quem ex Christi societate percipimus, sed arcanae [pag. 161] cum eius carne et sanguine communicationis veritas simul annexa sit. Videndum nunc quam dextre argumenta nostra*) dissipent, quae ex arenis contexta esse volunt: quia sic de haereticis loquutus est Irenaeus. Primum quod enumerant ex quinquaginta novem, ad diruenda funditus omnia obiecta, quibus hactenus praeclare munitos se putarunt, unum abunde sufficit. Nam si propius excutias quaecunque afferunt, summa huc redit, omni interpretatione reiecta, simpliciter quod verba sonant, tenendum esse. Hic vero nobis murus aheneus est: quia sacramentum instituit Christus, sacramentaliter debere exponi eius verba pro communi scripturae more. Nam sacramentis omnibus haec quasi perpetua regula1) est, ut signum rei signatae nomen accipiat. Quid ad hoc Magdeburgenses? Concedi posse respondent eo pacto, sicut sacramentum illud claris verbis a Christo est institutum, [pag. 162] non sicut metitur ratio humana. Amplector quod dicunt, modo ne claritatem verborum sua pertinacia obscurent. Nam *) Fundamenta illa quae dicebant Magdeburgenses sequuntur in eorum Confessione Argumenta quae ex verbis coenae mire contortis seu phrasi aut vicinis loquutionibus exstruere moliuntur Sacramentarii numero quinquaginta novem cum uniuscuiusque refutatione (DI . H 2). 1) la facon ordinaire et comme le style perpetuel.