50:195 195 EPIST. PAULI AD GALATAS 196 donatur, non disputaret. Neque enim pro absurdo habent, neminem iustificari operibus legis : et tamen nos operum merito censeri iustos apud Deum. In summa, nullam operum moralium hic fieri mentionem ducunt. Verum contextus liquido demonstrat, legem etiam moralem comprehendi in his verbis: nam quaecunque fere subiiciet Paulus, ad moralem potius quam ad caeremonialem legem pertinent. Deinde iustitiae legis gratuitam acceptionem, qua nos dignatur Deus, perpetuo opponit. At obiiciunt adversarii, debuisse igitur sine adiectione nominari opera: nisi Paulus ad certam speciem restringere vellet. Respondeo, huius loquutionis optimam esse rationem : neque enim etiam si quis sanctitate angelos omnes superet, ulla debetur merces operibus, nisi quia promissa est a Domino. Ergo quod legis perfectio iustitia est, ac mercedem vitae aeternae repositam habet, id ex Deo provenit, qui pronuntiat victuros, qui eam impleverint. Qua de re postea suo loco amplius. Deinde certamen erat cum Iudaeis de lege. Maluit ergo Paulus cominus manus, ut ita dicam, conserendo, ipsos in sua arena confi* cere, quam longius vagando praebere speciem tergiversantis, ac si causae diffideret. Fixo igitur pede in disputatione legis insistit. Obiiciunt secundo, tantum quaestionem de caeremoniis motam fuisse quod et nos fatemur. Cur ergo, inquiunt, a particulari ad universalem causam transiliret Paulus? Haec sola Origeni et Hieronymo errandi occasio fuit: neque enim putabant convenire, ut, quum de solis caeremoniis contenderent pseudoapostoli, plus apprehenderet Paulus. Verum non considerarunt hanc ipsam causam illi fuisse tam acriter pugnandi, quod dogma illud longiorem trahebat caudam, quam prima fronte prae se ferebat. Neque enim tam molestum fuisset Paulo caeremonias servari, quam transferri fiduciam et simul gloriam salutis ad opera. Quemadmodum quum de prohibitione carnium ad certos dies agitur, non tam spectamus quam grave sit illud, esum carnium interdici, quam de laqueo conscientiarum solliciti sumus. Non ergo extra causam spatiatur Paulus, quum disputationem de tota lege instituit: tametsi de caeremoniis duntaxat digladiabantur pseudoapostoli. Nam ideo caeremoniaa urgebant ut salutem quaererent homines in observatione legis: quia scilicet cultum meritorium esse fingebant. Quare non legem moralem illis opponit Paulus: sed solam Christi gratiam. Neque tamen in ista universali disceptatione tota epistola consumitur: tandem enim ad caeremonias speciatim descendit. Sed quia hic praecipuus erat nodus, utrum operibus an fide iustitia nobis contingeret in primis expediri oportebat. Quoniam hodie papistas male habet si extorqueamus sola fide iustificari homines, gravatim concedunt sub operibus legis moralia comprehendi. Multi etiam eorum glossa Hieronymi