1:195 [CO 1. 195] dignitatibus absurditas. In sacramento conferri gratiam spiritus sancti affirmant, coitum tradunt esse sacramentum: in coitu negant unquam spiritum sanctum adesse. 1) Ac ne simpliciter ecclesiam luderent, quam longam errorum, [p. 399] mendaciorum, fraudum, nequitiarum seriem uni errori attexuerunt? Ut dicas nihil aliud quam abominationum latebram quaesisse, dum e matrimonio sacramentum fecerunt. Ubi enim id semel obtinuere, coniugialium causarum cognitionem ad se traxerunt; quippe res spiritualis erat, profanis iudicibus non attrectanda. Tum leges sanxerunt, quibus tyrannidem suam firmarunt; sed partim in Deum manifeste impias, partim in homines iniquissimas, quales sunt: ut coniugia inter adulescentulos, parentum iniussu contracta, firma rataque maneant; ne inter cognatos, ad septimum usque gradum, legitima sint matrimonia, et quae contracta sint, dissolvantur. Gradus vero ipsos, contra gentium omnium [OS 223] iura et Mosis quoque politiam confingunt; ne viro, qui adulteram repudiaverit, alteram inducere liceat; ne spirituales cognati matrimonio copulentur; ne a septuagesima ad octavas Paschae, tribus hebdomadibus ante natalem Ioannis, ab adventu ad Epiphaniam, nuptiae celebrentur, et similes innumerae, quas recensere longum fuerit. Et ex eorum coeno aliquando emergendum est, in quo iam diutius haesit oratio, quam animus ferebat. Aliquantulum tamen mihi profecisse videor, quod leonis pellem istis asinis quadam ex parte detraxi. DE LIBERTATE CHRISTIANA, POTESTATE ECCLESIASTICA, ET POLITICA ADMINISTRATIONE. Cap. VI. [p. 400] Tractandum nunc de christiana libertate. Cuius explicatio praetermitti minime ab eo debet, cui summam evangelicae doctrinae compendio complecti propositum sit. Est enim res apprime necessaria ac citra cuius cognitionem nihil fere sine dubitatione aggredi conscientiae audent, in multis haesitant et resiliunt, semper variant et trepidant. Sed nos planiorem eius disputationem (nam leviter supra a nobis attacta est) in hunc locum reiecimus. Quia statim atque iniecta est aliqua mentio chri- 1) Lib. 4. sentent. 33. dist. c. 2 et 32. quaest. 2. c. quidquid et sq.