9:194 ret quam vanum sit ac calumniosum, nos mysterium hoc ratione humana metiri. Sed quia ex alta cerebri sui pertinacia opus Christi despiciunt Magdeburgenses, corruere omnes fingunt qui a suo placito non pendent. Utinam [pag. 157] starent ipsi potius in solida fultura quam alios inani tonitru praecipites deiicerent. Idem coaxant*) articulo vigesimo quinto. Quid enim aliud potius dicerem? Horrori volunt esse nostram theologiam, quia non sapit nisi ea quae sunt carnis. Quasi vero hoc dictet caro, per coelum et terram penetrare immensam Christi virtutem, ut nos e coelo carne sua pascat: carnem quae natura mortalis fuit, nobis vitae fontem esse: quidquid visibili symbolo figurat vere ab ipso impleri: ideoque carnem Christi in coena non secus spirituale esse alimentum quam corpora pane quotidie pascuntur. Magis etiam putidum est quod, ad carnis sensum quem nobis affingunt damnandum, octavum Pauli ad Romanos caput citant, ubi sensum carnis dicit inimicum esse Deo. Haec eorum in tractanda scriptura religio est. Ac ne quid ad cumulum fatuitatis desit, assuunt quasi ex Paulo: Item, qui fide sacramentariorum sumit, reus est [pag. 158] corporis et sanguinis Christi. Atqui si eorum more ludere libeat, ex eorum verbis eliciam, non opus esse igitur carnali manducatione, ut quis reus sit corporis et sanguinis Christi. Nam fides nostra crassam eorum manducationem excludit, quam tamen ex Pauli verbis eruere contendunt. Vigesimo sexto capite iniquissime exprobrant sacramenti huius dignitatem a nobis elevari. Nihil enim potest in sacram coenam competere quod non splendidissime a nobis ornetur : nisi forte quia Christi corpus tam Iudae quam Petro deglutiendum non tradimus. Hoc tamen ut persuadeant, negant nos discernere inter nudas promissiones et sacramentis vestitas. Quasi ubi sua omnia protulerint, non luculentius et uberius ex scriptis nostris discant lectores quam efficaciter operetur Christus in coena et baptismo. Vicesimo septimo capite obiiciunt solvi a nobis Christi personam, quia negamus [pag. 159] posse in natura humana esse ubicunque velit. Si haec est personae solutio, humanae Christi naturae eripi necesse erit quod eius maxime proprium est, ne desinat esse mediator. Quid autem absurdius fingi potest, quam in coelo fuisse Christi carnem dum ia cruce pendebat? Neque tamen dubium est quin totus Christus deus et homo tunc quoque in coelo fuerit. Sed istis superbis censoribus tenenda erat vulgaris distinctio, quae nec Petro Lombardo, 2) nec sophistis qui postea sequuti sunt, fuit incognita: 1) ilz gazouillent. 2) Lib. 3 Senten. dist. 22. 13