51:194 aliquanto habet difficultatis. Nam quum habeat psalmus, Deum accepisse dona: Paulus e converso refert dedisse: atque ita contrarium sensum reddere videtur. Sed in hoc. quoque nihil est absurdi: quia non solet Paulus recitare verba quoties scripturam citat: sed contentus locum indicasse, rem potius ipsam sequitur. Certum est autem. Deum non ipsi sibi, sed populo suo dona accepisse, dd quibus meminit David. Unde et paulo ante dictum erat in psalmo, distributa esse spolia inter familias Israel. Ergo quum hic accipiendi fuerit finis ut daret, a re ipsa minime discessit Paulus, utcunque verbum mutaverit. Quainquam ego in diversam sententiam magis inclino, Paulum data opera verbum mutasse, nec adduxisse tanquam ex psalmo sumptum : sed potius ex se ipso protulisse quod praesenti instituto aptum erat. Quum ergo de Christi exaltatione pauca verba psalmi citasset, de suo adiecit, eum dedisse dona, ut sit minoris et maioris comparatio: qua ostendere vult Paulus quanto praestantior sit ista Dei adscensio in Christi persona quam fuerit in veteribus ecclesiae triumphis. Quanto scilicet excellentius est victorem liberaliter omnia omnibus largiri quam a victis spolia colligere.1) Quod alii exponunt, Christum a patre accepisse quae nobis distribueret, coactum est et prorsus alienum a proposito. Nulla, meo iudicio, magis germana solutio est quam illa : quod, loco psalmi breviter indicato, Paulus sibi libere permiserit addere quod in psalmo non habetur, Christo tamen alioqui convenit: imo in quo excellit ac praeferenda est Christi adscensio veteribus illis Dei gloriis, quas David recenset.2) 9. Illud autem adscendit. Rursum hic Paulum exagitant calumniatores, quod frivola et puerili argutatione ad realem Christi adscensum trahere conetur quod de illustratione divinae gloriae figurate dictum est. Quis enim ignorat, inquiunt, in verbo adscendit, esse metaphoram? Nullum ergo pondus habet quod infert, oportuisse prius descendere. Respondeo, non hic contendere more dialectico quid necessario ex prophetae verbis sequatur, vel inferri queat. Noverat, metaphorice Davidem de exaltatione Dei loquutum. Sed quia rursus negari non potest quin Deum ad tempus quodammodo humiliatum fuisse innuat, qui eum praedicat fuisse exaltatum: merito Paulus prius illud ex hoc secundo colligit. Iam vero quis unquam inferior Dei fuit descensus, quam dum Christus se ipsum exinanivit? Ergo si unquam se magnifice extulit Deus, postquam visus fuerat inglorius iacuisse: id praecipue factum est quum Christus ex infima hac nostra conditione in coelestem gloriam receptus est. Deni- *) Haec absunt ab editione principe non vero 1551. 2) Idem valet de hoc commate. 13