50:194 ergo potius secunda pars orationis, quae ab occupatione incipit. Nam quum esset discrimen inter Iudaeos et gentes, quod hae profanae erant et impurae, illi autem sancti, quatenus Deus ipsos in populum cooptaverat: poterant de hac praerogativa contendere Iudaei. Sed prudenter occupando, Paulus in contrarium retorquet. Nam quum Iudaei ipsi cum tota sua dignitate coacti fuissent confugere ad Christi fidem : quanto magis oportebat gentes fide salutem consequi? Mens ergo Pauli est, nos, qui videmur aliis praestare, qui beneficio foederis semper fuimus propinqui Deo : tamen nullam salutis adipiscendae rationem invenimus quam credendo in Christum: cur ergo aliam praescriberemus gentibus? Nam si necessaria esset lex, vel prodesset suis cultoribus ad salutem: nobis maxime prodesset, quibus data fuit. Quod si nos ea relicta, eoncessimus ad Christum, multo minus gentes urgendae sunt ut illam suscipiant. Nomen peccatoris hic, ut alibi saepe, profanum significat, vel perditum et alienatum a Deo. Tales erant gentiles, qui nihil communicationis cum Deo habebant Iudaei autem adoptione fiiii Dei erant: ideoque segregati in sanctitatem. Quod dicit natura, non intelligit naturaliter esse immunes a corruptela humani generis : nam David, qui ex progenie Abrahae descenderat, confitetur se ex impuro semine esse genitum (Psal. 51, 7). Sed corruptioni naturae, cui obnoxii erant, superveniebat remedium gratiae quo sanctificabantur. Quia autem promissio haereditariam benedictionem faciebat: ideo naturale vocatur hoc bonum. Sic ad Romanos (ll, 16) dicit, ex radice sancta esse progenitos. Ergo quum dicit: nos natura Iudaei, perinde valet ac si diceret: Nos sancti nascimur, non proprio quidem merito, sed quia sumus a Deo electi in populum. Nos ergo, qui natura eramus Iudaei, quid fecimus? credidimus in Christum. Quis finis credendi? ut fide Christi iustificaremur. Qua de causa? Quoniam convicti eramus, non posse homines consequi iustitiam ex operibus legis. A natura igitur et effectu fidei ratiocinatur, Iudaeos lege minime iustificari. Quemadmodum enim propriam operum iustitiam volentes stabilire, iustitiae Dei non sunt subiecti: ita e converso qui in Christum credunt, peccatores se esse confitentur et operum iustitiae renuntiant. Hic iam versatur in praecipua quaestione: imo in hac una propositione tota fere controversiae summa inclusa est: quo diligentius in praesentis loci discussionem insistere convenit. Primo notandum istud, petendam iustitiam ex fide Christi, quia operibus iustificari non possumus. Iam quaeritur quid per opera legis intelligat. Papistae ab Origene et Hieronymo decepti tantum de umbris litem esse opinantur: imo secure definiunt. Ideo semper opera legis interpretantur caeremonias : quasi Paulus de gratuita iustitia, quae nobis a Christo 13