20:194 4047. WISSENBURGItJS BULLINGERO. De Ochini dialogis Basileae impressis a magistratu inquiritur sed hactenus frustra. Beza contra Castalionem scripsit ita ut ipsi urbi et scholae non parcat *) (Excerptum ex autographo Cod. Tunc Archiv. Plut. YI, vol. 117a, olim Scrin. C. Epp. Tom. 1, fol. 541. . Simler Vol. 108.) Amplissimo viro D. M. Heinrico Bullingero theologo summo Tigurinae ecclesiae pastori vigiiantissimo domino ac fratri suo semper venerando. Tiguri. De Ochini dialogis idem nobis evenit quod et vestris civibus. Continue enim et variae et multae ab Argentina veniunt literae quibus a piis pie monemur, ab aliis autem acerbe incusamur, quod ex sua urbe magna multorum offensione magistratus noster tales libros in lucem prodire sinat, et qui propediem (ut omnino praesumitur) publica senatus Argentinensis sententia tanquam haeretici et omnis honestatis et religionis piae corruptores Vulcano tradendi sint. Quarum quidem nonnullae ad senatum nostrum pervenere nuper, quibus commotus idem nobis quod vobis vester iniunxit: nimirum ut inspectis Dialogis totum negotium quomodo actum, et an per nostros censores admissi sint diligentius disquireremus. Ergo quod iussu sumus exsequentes Dialogorum interpretem Castalionem invenimus, qui id se fecisse Vernae typographi impulsu non negat. Censuram qui fecerit nondum invenimus. Terna Basilio Amerbachio, qui tum rectoris vices egerat, ex lege librum censendum se tradidisse ait. Amerbachius Coelio, quum italico sermone scriptus erat, se misisse respondet. Coelius quidem inspexisse librum fatetur, sed nihil censuisse, nec alicui divulgandi copiam fecisse. Tanto igitur labyrintho res implicata est, ut in quem tandem haec cudetur saba prorsus ignorem. Huic aliud quoque accessit malum: scriptum scilicet mordax satis quod Beza in Castalionem edidit, haereticum, Pelagianum et scripturae sacrae depravatorem pestilentissimum proclamans, nostram vero scholam et ecclesiam, simulque totius urbis proceres, etsi lenius paulo, satis tamen duriter incusat quod tantam pestem in sua ecclesia et urbe ferant. Quae quum Castalioni sint obiecta, quibus satisfactionibus aut qua spongia hanc sit detersurus labem, in dies exspectamus. Vereor autem ego ne novi incendii non parva sit 4047.1) Cf. praecedente¢â. 13