1:194
[CO
1.
194]
atque
semetipsum,
imo
quomodo
se
unum
fecerit
cum
sponsa
sua,
ecclesia,
refert
ad
eum,
quae
Moses
narrat
Adam
de
se
dixisse.
Cum
enim
adducta
esset
in
eius
conspectum
Eva,
quam
e
sua
costa
formatam [p.
397]
sciebat:
haec,
inquit,
est
os
ex
ossibus
meis
et
caro
de
carne
mea
(Gen.
2).
Totum
id
spiritualiter
impletum
in
Christo
et
in
nobis,
testatur
Paulus,
cum
membra
nos
esse
ait
corporis
eius,
de
carne
eius
et
de
ossibus
eius,
adeoque
unam
cum
ipso
carnem.
Tandem
epiphonema
subnectit:
magnum
hoc
mysterium.
Et
ne
quis
amphibologia
falleretur,
exprimit
se
non
de
carnali
viri
et
mulieris
coniunctione
loqui,
sed
de
spirituali
Christi
et
ecclesiae
coniugio.
Et
sane
vere
magnum
mysterium
est,
quod
sibi
Christus
costam
detrahi
passus
est,
unde
formaremur;
hoc
est,
cum
fortis
esset,
debilis
esse
voluit,
ut
illius
fortitudine
roboraremur,
ut
iam
non
modo
vivamus
ipsi,
sed
ille
vivat
in
nobis.
Imposuit
illis
sacramenti
nomen.
Verum
aequumne
erat
ut
eorum
inscitiae
poenas
tota
ecclesia
penderet?
Mysterium
dixerat
Paulus;
quam
dictionem
cum
relinquere
posset
interpres,
latinis
auribus
non
infrequentem,
vel
arcanum
vertere,
sacramentum
ponere
maluit,
non
tamen
alio
sensu,
quam
quo
graece
a
Paulo
mysterium
dictum
erat.
Eant
nunc
et
linguarum
peritiam
clamose
insectentur,
quarum
ignorantia
in
re
facili
et
cuivis
obvia
tamdiu
foedissime
hallucinati
sunt.
Sed
cur
in
uno
hoc
loco
sacramenti
voculam
tantopere
urgent,
aliquoties
neglectam
praetereunt?
Nam
et [p.
398]
epistola
ad
Ti-
[OS
222]
motheum
priore
(1
Tim.
3),
a
vulgari
interprete
posita
est;
ac
in
eadem
ipsa
ad
Ephesios
epistola
(Eph.
5),
ubique
pro
mysterio.
Condonetur
tamen
illis
hic
lapsus,
saltem
mendaces
oportuerat
esse
memores.
Matrimonium
vero
sacramenti
titulo
commendatum,
immunditiem
postea
et
pollutionem
et
carnales
sordes
vocare,
quam
vertiginosa
est
levitas?
Quam
absurdum
est
arcere
a
sacramento
sacerdotes?
Si
a
sacramento
se
arcere
negent,
sed
a
coitus
libidine,
non
ita
mihi
elabuntur.
Nam
et
coitum
ipsum
partem
esse
sacramenti
tradunt,
eoque
demum
figurari
unionem,
quae
nobis
est
cum
Christo,
in
naturae
conformitate,
quia
vir
et
mulier
non
nisi
carnali
copula
caro
una
fiant.
1)
Quanquam
duo
sacramenta
quidam
eorum
hic
repererunt:
alterum
Dei
et
animae
in
sponso
et
sponsa,
alterum
Christi
et
ecclesiae,
in
marito
et
uxore.
Utcunque
coitus
tamen
sacramentum
est,
a
quo
ullum
Christianum
arceri
nefas
fuit;
nisi
forte
Christianorum
sacramenta
adeo
male
conveniunt,
stare
ut
simul
non
possint.
Est
et
altera
in
eorum
1)
Lib.
4.
sentent.
dist.
27.
c.
4
etc.
cum
societas.
27.
quaest.
2.
glossa
c.
lex
divinae,
ibid.
13
|