9:193 193 AD WESTPHALUM. 194 ad rem inter nos satis testatam: nisi forte se solos dialecticae custodes esse existimant, ut nemo praeter eos distinguere noverit inter finem et materiam. Vicesimo secundo capite rursus exaggerant: [pag. 154] quia coena Christi testamentum est, fas non esse eam violari, vel alieno sensu corrumpi. Utra pars testamentum hoc reverentius observet, iudicium esto penes aequos arbitros. Impiis et bacrilegis sine fide, sine spiritu, Christi corpus prostituunt Magdeburgenses. Quasi vero filius Dei testamento profanos gratiae suae contemptores instituerit corporis ac sanguinis sui dominos. Quum vero contineat doctrina nostra: quisquis fide amplectitur coenae promissionem, vere fieri participem corporis et sanguinis Christi, quia nos minime frustrari voluit, palam asserens esse corpus suum: quaenam hic deprehendetur violatio? Certe dum nos externis signis ac terrenis pignoribus contenti certo credimus corpus Christi panem nobis esse vivificum, vereque praestari quidquid oculis signum repraesentat, testamentum Christi minime rescindimus. Sed quod nobis falso exprobrant, merito in eorum caput retorqueo: [pag. 155] exstingui et aboleri sacramentum, nisi externis symbolis figuretur spiritualis veritas. Vicesimo tertio capite vetustos et orthodoxos patres in suffragium advocant. Quasi vero promptum non sit uno verbo diluere quoscunque obtendunt fucos. Nec vero aliud Philippo propositum fuit, quam spiritualem, de qua nobiscum prorsus consentit, communicationem probare. Quid sua farragine profecerit Westphalus, lectoribus relinquo aestimandum. Vicesimo quarto capite excusant modum praesentiae non alium credere quam Christus instituit. Quod si verum esset, nulla esset pugnandi ratio. Sed ubi addunt ubique adesse Christi corpus, antequam obtineant quod volunt, probandum erit somnium ipsorum coeleste esse Christi oraculum. Quam intempestive praetexant Christi potentiam, mihi satis in mea contra Westphalum defensione monstrasse videor. Christum esse fateor, qui nobis revelat res incognitas. Cur [pag. 156] ergo eius revelationibus tenebras ipsi obducunt? De Christo fatemur patrem e coelo praecipere, ut eum omnes audiant. Cur ergo tumultuose obstrependo nulla verborum eius interpretatio admittitur? Christo fatemur nihil esse impossibile. Cur ergo non credunt ipsi quamvis in coelo sit, posse tamen admirabili spiritus sui virtute carnem suam et sanguinem dare nobis in spirituale alimentum? Haec certe vere divina est ac incomprehensibilis potentia, quantumvib longe a nobis remotus sit, vitam ex carnis suae et sanguinis substantia in animas nostras spirare, ut nulla locorum distantia sacram hanc capitis et membrorum unitatem impediat. Unde perspicue appa- Calmni opera. Vol. 7X