9:192 subiicitur, ideo excusatur impia eorum profanatio qui spiritualiter oblatum contemnunt. Quod vicesimo loco citant, aperte nobis suffragatur. Paulus scribit panem quem frangimus esse κοινωνίαν corporis Domini. Dispensationem ipsi interpretantur: ac si quis societatem diceret nihil aliud quam distributionem esse. Nam quid sibi velit nomen κοινωνίας ex contextu satis superque liquet : ubi et eos qui sacrificant dicit esse altaris κοινωνοὐς, et fideles etiam daemoniorum κοινωνοὺς fieri vetat. Si altaris et daemonum κοινωνία dispensationem significat, idem et in Christi corpore valebit. Verum si inter omnes convenit notari societatem, quid est cur tantopere cristas efferant Magdeburgenses? Nihil significantius aut expressius posse dici contendunt de causis materialibus coenae. Sit sane ita. Imo eos adiuvo: nec aliunde melius posse intelligi doceo quomodo detur nobis Christi corpus quam ex voce Communicationis. Nempe ut cum ipso coalescamus in [pag. 152] unum, et in ipsum insiti vere fruamur eius vita. Quod naturaliter non fieri, sed arcana spiritus virtute, dilucidum ac certum est. Spiritualem ergo coenae materiam corpus ac sanguinem Christi esse profiteor: non secus ac terrestris materia est panis et vinum. Tantum quaeritur vorandone nostrum fiat Christi corpus. Diversum modum Paulus definit, ad societatem nos revocans, qua unum cum ipso efficimur. Obiiciunt, non vocari a Paulo elementa panis et vini figuras aut symbola. Atqui si nuda sunt elementa, non autem rerum spiritualium signa, iam coena sacramentum esse desinet. En fructus materialis theologiae, cui ita affixi haerent, ut odio signorum omnem a sacramentis significationem tollant. Quo moveant imperitos, dicunt ore rotundo et perspicuo Paulum pronunciare panem esse κοινωνίαν, non schema vel typum. Et cuius rei? Non panis, sed corporis. Quasi vero tolerabile fuerit panem vocari [pag. 153] communicationem panis. Quis tandem erit finis nugarum? l) An haec oratio tam patulum os requirebat, nos in coena Christo communicare ? Quanquam scire ex ipsis velim, promiscuene secundum ipsos tam ad incredulos, quam ad fideles pertineat haec communicatio. Id qua solent confidentia asserent. Quam vero pulchre conveniet Christo communicare, qui ab eo prorsus sunt alieni. Vorari ab impiis Christi corpus quantumvis sit prodigiosum, dictu illis facile est: sed Christi esse participem, nisi qui eius membrum est, nemo credet, nisi qui in stipitem versus fuerit. Quod vicesimo primo capite admonent, non debere finalem causam misceri cum materia, libenter illis concedo. Neque opus fuit Hieronymo teste 1) telles bourdes et baguenauderies.