51:192 in nos diffundens, his quoque mediis vicissim nos ad se colligit? Duae particulae eni rcavTWV, xc Sia. Tcavxtov tam neutro quam masculino genere possunt accipi. Et uterque sensus non male quadrabit. Imo utrovis modo transferas, idem erit sensus. Tametsi enim Deus sua virtute sustinet fovetque omnia et regit: non tamen hic Paulus de illa universali gubernatione loquitur, sed de spirituali tantum, quae ad ecclesiam pertinet. Deus enim spiritu sanctificationis diffusus est per omnia ecclesiae membra, et omnia complectitur suo imperio, et in omnibus habitat. Deus autem non dissidet ipse secum. Ergo necesse est ut nos in unum coadunet. De qua spirituali unitate meminit Christus, Iohannis 17, l l . Illud quidem verum est generaliter de omnibus non hominibus tantum, sed etiam creaturis; in ipso sumus, et movemur, et vivimus. Item: ego omnia impleo. Verum expendi debet huius loci circumstantia. Tractat enim Paulus de mutua fidelium inter se coniunctione, quae nihil commune habet vel cum impiis, vel cum brutis animalibus. Ad eam ergo restringitur quod dicit de imperio et praesentia Dei. Qua etiam ratione nomen patris apposuit, quod nonnisi Christi membris competit. 7. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8. Propterea dicit: Postquam adscendit in altum, captivam duxit captivitatem, et dedit dona hominibus. 9. U lud autem adscendit, quid est, nisi quod etiam descenderat prius in inferiores partes terrae? 10. Qui descendit, ipse est etiam qui adscendit super omnes coelos, ut impleret omnia. 7. Unicuique. Nunc modum describit, quo Deus mutuam inter nos coniunctionem tuetur ac retinet: nempe dum neminem donat tanta perfectione ut sibi sufficiat, ipse privatim ac seorsum ab aliis, aut se ipso sit contentus: sed certum modum singulis impertit, ut nonnisi inter se communicando habeant quantum satis est ad status sui conservationem. De varietate donorum disputat etiam prioris ad Corinthios capite 12, 4 in eundem propemodum finem. Nam illic docet, tantum abesse ut talis diversitas concordiae noceat fidelium, ut magis ad eam fovendam et confirmandam valeat. Summa igitur praesentis loci est, quod Deus in neminem omnia contulerit: sed quisque certam potius mensuram receperit, ut alii aliis indigeant et in commune conferendo quod singulis datum est alii alios mutuo iuvent. Nomine g r a t i a e et donationis admonet non esse superbiendum, quantiscunque dotibus polleamus: quandoquidem eo magis obstricti sumus Deo. Porro Christum facit autorem, quia sicut a patre fecit initium: ita in ipsum vult nos