50:192 Atque hinc colligere promptum est quam ineptum fuerit commentum Hieronymi et Chrysostomi, qui putarunt ex composito apostolos hanc fabulam coram populo egisse. Neque illis suffragatur particula xaxa TcpoaooTCov, quae significat Petrum in os, (ut aiunt) vel praesentem castigatum obmutuisse. Quod putat Chrysostomus, eos vitandi scandali causa colloquuturos fuisse privatim, si quid habuissent dissensionis, leve est: alia enim minora scandala huic perniciosissimo posthabenda erant, quod ecclesia scinderetur, quod periclitabatur christiana libertas, quod obruebatur Christi gratia. Palam igitur oportuit publicum hoc peccatum corrigi. Praecipuum argumentum, quo nititur Hieronymus, nimis frivolum est. Cur damnasset, inquit, in altero Paulus quod sibi laudi ducit? Nam gloriatur se Iudaeis factum esse Iudaeum. Respondeo, longe aliud Petrum fecisse. Neque enim aliter se accommodabat Iudaeis Paulus, quam salva libertatis doctrina. Unde nec Titum circumcidere voluit, ut salva maneret evangelii veritas. Petrus vero ita iudaizabat, ut gentes cogeret in servitutem: et simul hoc quasi praeiudicio derogaret Pauli doctrinae. Non tenuit ergo modum : quia gratificandi maiorem curam quam aedificandi habuit, magisque respexit quid Iudaeis placeret quam quid universo corpori expediret. Rectius itaque iudicavit Augustinus, qui negat ex compacto quidquam actum fuisse: sed Paulum sincere pro christiano zelo se opposuisse pravae et intempestivae simulationi Petri, quod eam ecclesiae noxiam iudicaret. 12. Nam antequam venissent quidam. Status causae hic describitur, quod Petrus in gratiam Iudaeorum discessionem fecerat' a gentibus, ita ut ab ecclesiae communione eas arceret, nisi abdicata evangelii libertate legis iugum subirent. Hic si tacuisset Paulus, concidebat tota eius doctrina, ruebat tota aedificatio ministerio eius comparata. Ergo et animose insurgere, et acriter pugnare necesse habuit. Hic videmus quam caute temperanda sint nostra erga homines obsequia: ne immodico placendi studio, aut praepostero offensionis metu a recto cursu deflectamus. Id si potuit Petro accidere, quanto facilius nobis accidet, nisi sedulo caveamus? 14. Ubi vidissem quod non recto pede. Quidam exponunt de gentilibus, qui turbati Petri exemplo iam labascebant: sed magis convenit de Petro et Barnaba eorumque asseclis intelligere. Rectus ad evangelii veritatem incessus erat, unire gentes Iudaeis salva vera doctrina. Necessitate vero servandae legis obstringi piorum conscientias et silentio sepeliri libertatis doctrinam: haec erat indigna merces unitatis. Veritatem evangelii hic Paulus eodem sensu accipit quo prius: cui fucum illum opponit, quo evangelium deformabant Petrus