15:192 candam inflammant. Christus autem Dominus deus et servator noster in saecula benedictus, ad dexteram patris regnans, spiritu suo sancto, veritate ac gratia saluteque sua, ut pollicitus est, ecclesiae suae, fideli suo cuivis, praesentissima, illos a carne quae non prodest ad spiritum qui vivificat ducat, ut omnes sub se capite nostro unum fiamus corpus et unus panis. Amen. Nos pro gratia a Christo nobis subministratam in propugnanda Christi veritate sedulo et animose contra omnes impugnatores huius invigilabimus* Calvinum fidelem Christi ecclesiae ministrum audio contra Westphalum illum carnalis praesentiae adsertorem in aciem prodiisse4) scuto sanctae orthodoxae [fidei] impenetrabili excipientem iacula, nec non et armis curtis quidem sed uti ferre solet fh> mis et acutis. Breviter5) multis mihi hic libellus perbrevis, a quodam Basiliensi laudatus et commendatus est. Quem fieri si potest, humanissime Bullingere, ut de rebus Anglicis maxime de disputatione eucharistiae Londini in conventu regni xviii. Octobris anni 1558 habita, et ut aiunt, qui viderunt Rhomae excusa. Huiusmodi libellulos si apud vos exstarent et prostarent oro et obsecro, mi D. Bullingere, indices Ioanni Functio6) Memmingensi, municipi nunc vestro, Mecaenati meo summo, qui coemptos mihi mittet Vale, doctissime mi Bullingere, cum coniuge, liberis ac omni domo tua in Christo felicissime. Ioanni Waeckerlin pastori in Gossau, ubi per tabellionem vel occasionem licuerit precor salutem dicas. Miramur Magnus et ego quod nihil hactenus responderit. Iterum. Ex Memminga, xv. Cal. Augusti 1554. tuae humanitatis deditissimus Bartholomaeus Bertlinus Ecclesiae Christi Minister. 4) "Pro tempore nondum prodiit 5) Hunc locum corruptum esse iam Simlerus observavi^ nobis vero autographo diligenter collato sic ibi legi vidimus. Caeterum loqui videtur de Convocatione m. Octobre celebrata ubi per plures dies de missa et coena disputatum fuit et transsubstantiatio et pontifici ritus sanciti fuerunt (Strype, eccl. mem. III. 1 p. 65 seqq. Idem Cranmer. II. p. 29. Burnet ll, 526 seqq.) De edito quodam libello nobis non constat 6) Nomen dubium. An FunUio?